quens esse et a Jacutis a Lena illuc iter facientibus adeo timetur,
ut terribilem in superlative) gradu (Ka - chai) appellaverint, neque inventa
ejus vestigia transire audeant, nisi super imposito prius arcu.
Ad Lenam subinde occisus fuit in régione oppidi Balagansk, et ad
Olëcmam, 200 stadiis rossicis ab ostio, observatum in adversariis
Gmelini sen. invenio. Pellis, quae in Museo Academico farcta ser-
vatur, circa Tunkinsk ad Baicalem occisi animalis fuit. Scandit arbores,
ut Lynx, et transeuntibus animalibus, praesertim Alcibus, de-
super insilit. Hominem rarius adoritur; dormientes tarnen ad ipsos
ignes invadit, nisi vigilis clamore territus.
Descr. Vellus in pellibus Sibiricis et Bocbaricis largum, sub-
hirsutum, ut frigido et alpino climati destinatum animal facile agnos-
cas. Magnitudo paulo infra Pantheram, eaque gracilior, attamen major
quam a D’Aubentono traditur. Color in dorso e pallide gryseo
cinerascens, caeterum albus. Vertex, genae et cervix supra punctis
simplicibus atris, in cervice majoribus. Aures margine praesertim ex-
teriore nigrae, maculaque nigra ad basin. Puncta majora atra con-
nexa in lineam spinalem a medio dorso ad caudam. Dorsum et latera
variata circuits orbicularibus vel oblongis, magnis, interruptis seu
compositis e punctis subcohaerentibus nigricantibus, intus vacuis. Circuli
minores per antibrachium et femora extus sparsi, et extremi
pedes extus virgati transversim. Cauda longissima (4 cum dimidia
fere spithamarum) maculis transversis, passim annulos referentibus.
3. FELIS P a n t h e r a.
F. cauda elongata, corpore supra fulvescente, maculis annulari-
bus centratis.
Felis Pardus, Lin. system. XII. I. p. 61. sp. 3.
Panthera, Buffon. hist. IX. p. 15 1. ed. min. XVIII. p. 242.
tab. Ifl i2. Pennant syn. p. 170. n- 122. Schreber mam.
III. p. 384. tab. 99.
Paleng s. Leopardus, Kaempfer amoen. p. 4 10*
Rossis ad Caucasum Bars.
Tataris Kaplan.
Georgianis Wepchi.
Pelles varias e meridionalibus Caucasi adlatas vidi, et praesertim
in Armenia, circa M. Ararat datur, observante Cel. Guldenstaedt.
Etiam in sylvis summi jugi Caucasici aliquando, sed infrequentius,
occiditur, immo in Promontoriä' septentrionalia excurrere fertur. Fre-
quentius infestât Persiam et occurrit in montosis australibus circa
lacum Aral. In orientalem Asiam vix evagata est, videturque pri-
mitivam agnoscere patriam Africain. Pretium pellis Kislari 10 ad ia
Rublorum, in Georgia ad 20. Magnitudine autem variant.
Not. Vidi pelles quadrupedales, cauda bipedali cum 7 polli-
cibus instructas ; aliam longitudine 5 ped. 6 poil, cum cauda 3 ped.
3 pollicum.
4. FELIS jub a t a .
F. cauda elongata, crista pilosa cervicis longitudinali, corporis
maculis ubique simplicibus, crebris.
Guépard, Buffon hist. XIII. p. 249. ed. min. XXVII. p• 35.
Supplem. p. 218. tab. 38.
Felis jubata, Schreber mam. II. p. io5.