
Curilis Tanneriim vel Dahn - Armu (i. e. Mus longus).
Georgianis Karkumi (ubi tarnen animal deesse Güldenst.)
Visu elegantissimum, sed odore foedum hoc animalculum vide-
tur per Europam non modo, sed per omnem Asiam, ab arctoo inde
Oceano usque ad Indos, speciem propagasse. Ipsum enim Sebae
specimen, ex India adlatum, vidi quondam Amstelaedami in Museo
amici mercatoris C. P. Meyer et non potui non pro varietate Er-
minei agnoscere (*)• Non solum autem in Camtschatcam processit
haec species, sed etiam in Americam transfretavit, pellesque ejus
mihi ex insula Kadiak vicina Promontorio Americae Alaeska, immo
ex ipsa America adlatae sunt, licet in Aleutic-is et Vulpinis insulis
propioribus desit, ut per Beringii fretum in Americam transiisse in
propatulo sit. Earum inter Americes animalia quoque meminit
Charlevoix hist, de la nouv. France vol. III. p. i34- Statura ibi
paulo minore sunt. Sic et in Dauuriae densissimis sylvis oecurrunt
spithamam vix excedentes. Contra in campis Rossiae et Sibiriae
citerions, ad Obum usque, majusculae, septem vel octo unciarum
pondéré, Sinensium mercatoribus praeçertim acceptae, et adKovyma
fl. maximae generantur, ut et quae per Tschuktschicam gentem ex-
aijuilonari parte Americae adferuntur. Variât etiam aestivo colore;
in australioxibus et tempexatis e furvo magis rufescentes, in boreali-
Specimen illud cum Ermineo tunc contuli,' et formae nuiiam omnino
diversitatem deprehendi. Colore dilute rufo, paulo ab aestivi® europaeis
diverso erat, subtus album, ut et pedes interius et digitomro apices.
Arcus obsoletus albus inter oculos transversus. Caudae apex e ferrugi-
neo - ater. Majores nostrates aequabat. Valentyn 1. c. prodidit in mon-
tibus insnlarum Java et Borneo v.ulgarem esseg cicurari ad çapiendos
glires et pugnaturam cum serpentibus corpus inflare. Forsan Viverram
Mungo voluit.
bus furvo - fuscae. Americanae etiam subrufescunt, et subtus album
colorem vix ulla flavedine temeratum praeferunt. Habitat autem Er-
mineum in sylvis pariter et apricis campis, nec non circa aquas, m
quibus etiam. praedam non illibenter quaerit, optime natans. Nidu-
latur pariter in cuniculis sub terra (murinis forte, bello partis), et
in arboribus cavis. Inveni talem in trunco putridae arboris parvo
Ostio perviae, variis loculamentis arte quadam elaboratum mdum, m
cujus ; uno loculo Sorices et Mures integri coacervati, duo alii ex
adverso invicem siti pellibus murinis cum relicta cauda et pedibus
Strati, quorum quilibet in foetidissimo hocce nido continebat (initio
Maji) catulos duos, ante 10 vel 12 forte dies natos, supra cineritios,
subtus albos. Mater tunc adhuc erat (in orientali Sibiria) habitu
hyberno. Excrementa catulorum non egesta. Clamor eorum felis
neonatae aemulus, sed adultis rarus, Ratti vel passens c.apti aemulus,
qualis et in M. Gale. Mater e vicinia nidi non facile discedit et
appropinquantem hominem dolose abducit tandemque raptis catulis
diu sequitur, desidério prolis. Notissimum caeteroquin: Ermineum
e paucis esse animalibus, quae hyeme ingruente albo vellere mduun-
tur. Autumno scilicet hybernum vellus plane candidum et laxius
excrescit in locum defluentis tunc aestivi tenuissimi, cujus color per
totam superam faciem est fusco - rufescens. Denuo vere ingruente ej;
succrescente iterum aestivo pilo, sensim defluit hybernus , et primo
quidem secundum spinam dorsi, unde tunc animal variegatum modo
continuam fasciam, modo maculas dorsales aestivi colons exhibet.
Accidit hoc in caiidioribus, v. gr. ad mare Caspium, jam mense
Martio, in Sibiria vix ante Maji medium vel finem. Probabilem
hujus phaenomeni explicationem alibi dedi (*). Est autem admodum
(*) Novae Species Quadrupcdum e Gtirium ordine in descr. Leporis variabilis.