
tam, simul vero totam elatam et alpestrem ; quam in univer-'
sum Sibiviam orientalem appelabo. Ab hoc elato et montano
situ pendet ex parte orientaliorum regionum frigus ; inde
mutatio soli, plantarum diversa progenies, animalia multa
peculiaria huic ulteriori Sibiriae, quae Gmelino persuaserant
ad Jeniseam Asiae fines Naturam posuisse, In genere monta-
nae regiones, quo borealior et frigidior quaeque est, eo. ma-
gis sylvis abundat, quae ipsae humorem et frigus augent et
inclementiores irriguasque has terras reddunt. Immo tota
fere borealis plaga Sibiriae a Cama fl. ad Lenam continua
sylva est; arctica vero ora, ubi sylva exsurgere nequit,
nuda et muscosa palus, vix ad spithamae profunditatem
aestate degelascens. Hae partes Insectorum et Reptilium
proventui parum favent et habent paucissimas species. Contra
majorum animalium sylvestrium, aviumque exoptata sunt
patria, ita ut, quo magis ad boream et Orientera processeris,
crescant sylvae et paludes, augeatur ferarum in solitudine in-
culta numerus et migratoriarum avium, praesertira aquas fre-
quentantium, tumultus.
Contra australes Tatariae campi, partira herbidissimo
caespite laeti, partim nudi, saisi, et ardore reduplicato Solis
torridi, non solum e minoribus quadrupedibus multa insolita,
avesque calidiori coelo addictas, sed imprimis Insectis pullulant,
quorum non exiguum numerum cum India et Africa
communem habent. Hâe solitudines cohortales Locustas et
jmurium greges générant, quae saepe Europam nostram, bar-
barorum instar eandem olim ex eadem patria inundantium,
devastarunt. Aquarum vero vastissimorumque lacuum in
australibus (: quales Maeotis, Caspius, Aralicus, Barabenses,
Baical :) copia, Faunam nostram non solum avibus aquatilibus
australibus, mire copiosis et variis, sed et piscium insigni
.varietate augent, quorum multos alibi frustra quaeras.
Minime omnium adhuc nota sunt marium Rossicum
Imperium alluentium contenta et in his multa adhuc addenda
posteris observatoribus relinquo. Multa tamen egregia ex
observationibus Stelleri terra pelagogue jactati et adlatis a
Merhio speciminibus, ex oriental! Oceano, varia etiam e
mari glaciali et albo studio Lepechini et studiosi mei Bas.
Sujet, et pontica e propria observatione innotuerunt.
Non possum non hie etiam observare, Sibiriam maxime
orientalem in animalibus, avibus et piscibus (ut in plantis)
multa habere cum America communia, de quo suo loco
ftisius. Notabile etiam Chersonesum tauricam, licet felicis-
simo sub coelo positam, et arborum, herbarumque varietate
praestantem, Insectis et item avibus esse pauperrimam, et
quotannis fere, propter intempestiva forte vernalia frigora,
pauperiorem fieri.
Omnium harum regionum animantia ordine et generibtis
disposui, quae mihi semper Naturae maxime consentanea visa
sunt, et quorum pleraque sapientioribus prioris aevi Zoologis