
Tataris (eodem significatu) Kir-myschak item Tul'an.
Tscherkessis Moes-geiu. (Güldenst.)
Frequens in arundinetis et sylvis subalpinis circa mare Caspium
et lacum Aral, item ad Terec fiuv. praesertim vero in Persiae bore-
alibus, ubi a Gmelino cum Cato fero perperam confunditur. Vivit
avibus inter arundines pemoctantibus, muribus, imo piscibus. Fero-
ciam capta non exuit. Persis quoque nomine, quod Catum ferum
sonat, venit.
Desc. Magnitudo inter Catum -et Caracallam Buff on. media,
seu Cani aureo fere par, cui et colore consimilis ; statura minus gracilis
Caracalla, Cato similior, procera. Caput pro mole parvum, ob-
î onglets. Nasus, ut in Cato stria divisus, per tractum nudum labii
descéndente. Oris ambitus albus. Dentes primores parvi, obtusi, sub-
‘aeqttales, extimo utrinque majuscule, conoideo- molares supra prior
Tnxrrutns, médius triangularis, postremus maximus triouspis, postice
productus; infra item très, primus conicus, paulo -minor reliquis. My-
staces 4 ordinum, pleraeque setae et majores albidae, superae nigri-
cantes. Sutura bicruris supra nasum et utrinque ante canthum oculi
reflexa. Verruca Supraocularis pilis '5. fuscis, urtica seta albida, buccales
seta unica majore alba; paroticae setis binis. /lures magnae,
acuminatae, apice nigrae, pilis elorigatis breviter penicillatae, extus
rufae, interiore xavo pilis pällidis obümbratö. — Corpus gracile f 'Ar-
■ tus prooeri, tenues, falculis corneo - lutescentibus. Callus in anticis
pedibus postice ad carpum, pauloque exterius verruciformis, nudus,
prominentissimus. Unguis pollicaris palm arum penitus in vaginam
retractilis. Palmae subtus nigrae, in plantis tractus a digitis versus
calcaneUm niger, pilis densioribus reversis ut in Cep ore, versus calcaneum
sensim ferrugmescens. Cauda longitudine pedum poste-
riorum, tenuis, (ut in Cato) dorso concolor, apice, annulisque extre-
mitatis sesquitribus atris distincta. — Color labii superioris et maxillae
albus, gulae sensim flavescens, collo et corpori subtus toto lon-
gitudinaliter pallido-ferruginescens, capiti circa oculos ferrugineus cum
pilis fuscis, pedibus ferrugineus, obsoletissime undulatus, trunco supra
toto gryseo-cinerascens, pilis longioribus extremo nigris, pallido an-
nulatis. Lanugo velleris gryseo-cinerascens; pilus paulo rigidior, quam
Cato, dorsalis (hyemali velleri) sesqui pollicaris vel ultra. Mensur a
totius ad caudam 2'. 1". 8"'. capitis 4". 10'". caudae sine pilo 9". 3'".
altitudo stands anterior 12". posterior i3". 6"' aurium longitudo ad
verticem 1". 10'". ad sinum externum 2". vertebrae caudae cir-
citer 18. Lingua setoso - hispida. Gians penis muricata. Glandulae
ad anum ut in leone. Reliqua vide in descriptione Giildenstaedtii,
cujus icon pessima.
7. FELIS C atu s.
F. cauda elongata, fasciis obscuris longitudinalibus dorsi, late-
ralibus, transversis, sufflexuosis.
Felis Catus, Lin. syst. XII. I. p. 62. n. 6.
Felis, Buffon hist. VI. p. 1. ed. min. XI. p. 1. t. 1 - 5. Pennant
syn. p. i83. n. i33. Schreber. mam. III. p. 397.
tab. 107. A et a.
Rossice Mas Kott, foemina Koschka, appellative Mas Waska (Basilius),
foemina Maschka (diminutivo Mariae) appellari soient.
Malorossis Kischka.
Tataris Psi, Musch, Kotschas.