
P R A E T A T l 0.
prodit tandem in lucem, quae diu in schedis dormivit,
promissa dudum Zoographia Imperii Rosso - Asiatici, per tri»
ginta annos collecta. Continet animalia unius octavae cir*
citer partis orbis habitabilis. Si quid utilitatis sic dictae
Faunae habere possunt, certe a talibus expectanda est, qua»
lem hie sisto; non macilentam, ut sunt aliae, nominum et
synonymorum sceleto tenui hinc inde observationum et descrip»
tionum pelle incrustato, sed plenam, copiosam et ita consti»
tutam, ut universae Zoologiae illustrandae par sit. Propid-
um NUMEN quod scientiam naturalem, magno exempio,
dimissis per vastissimum, cujus erat anima, Imperium obser»
vatoribus augeri voluit, tot singulis, quos inter et ego fui,
auxilia suppeditari jussit, ut vitae indignus fuissem si non
assiduo labore et totius contentione animi hoc opus tanta
protectione dignum sistere allaborassem. Iussu nempe DIVAE
ROSSORUM IMPERATR1CIS CATHARINAE MAGNAE
inter plures (Anno MDCCLXYIII.) per Imperium dimissos obser-
vatores, quibus Naturalis historia omnis illustranda mandabatur,
mihi quoque esse contigit. Per quinquenium et ultra per austra-
Hores Rossici Imperii regiones, Persiae et Tatariae vicinas,
*