
Sturnorum genus in omnibus terris minime numerosum est spe-
ciebus, attamen bene distinctom, affine Corvis per Caryocatactem et
Graculumaffine Turdis, nulli tamen generi magis quam Graculis,
quarum aliquas, cum Merulis Brissonii variis, Sturnis addi posse cum
jt}dwardsio, expertissimo generum naturalium in avibus indagatore,
sentio. Itaque nostratium quoque avium unam, quae Graculis Lin-
n.aei- adnumerari potuisset, huic quoque generi subjicere visum est;
at Turdum roseum Auctorum, quern multoties et vivum et mortuum
examinare licuit, omnibus characteribus, uti moribus, Sturno euro-
paeo consanguineum, et a Turdis alienum esse confidenter affirmo.
Invitus magis eodem. duce Linnaeo retuli Cinclum, Motacillis magis
affinem, quibus et a Linnaeo quondam, et a Cramero, Scopo-
lioque (*) non sine recti specie additus fuit; eosdemque secuturus
pram, nisi alienus habitus ambiguam avem, Sturnis haud minus si-
milem ostendisset.
70. S T U R N U S vulgaris.
S. rostro subangulato, corpore sericeo - nigro, punctis albis.
Sturnus auctorum, Willughb. ornith. p. 144. tab. 37. Jon-
slon. av. tab. 40. bona. Raj. syn. av. p. 67. n. 1. Albin,
av. I. tab. 40. Frisch, av. tab. 217. Brisson. ornith. II.
pag. 439* sp. i- D’Aubenton. icon. col. n. y 5. Lin. syst. a.
pag. ago. sp. D’Aubent. icon. tab. y5.
Rossis Skvorètz. Tataris Siertschak; Baschkiris Joelkese - turgdi
(passer equinus) ; Kirgisis Kara - turgai (passer niger) ; Bocha-
ris Karabachtschai. Morduanis Fsmar. Calmuccis Ukker ■ cha-
ra et Borin. Tungusis Tschirgihfky.
(*) Elench. anim, Austritte f. 37+. Scopoli an. bist. nat. I. p. 152.
In omni Rossia, potissimum temperata et australiore, magno
numero frequentant et a plebe gentili pariter et Christiana hospitio
coluntur, statutis in alta pertica circa domos ollis, vel doliolis ex
arborum cortice factis, ut Sturnos, ut sunt familiäres et procaculi,
ad nidos in iis condendos invitent, nec: falluntur, aegreque ferunt
si quis talem nidum turbare vel Sturnum circa pagos occidere velit;
quod et Cosaccis tanaënsibus et rhymnicis nefas. — In Sibiriae tantum
campestribus australioribus, deserto Barabensi, ad omnem Irtin,
campisque circa altaïcum jugum et Jeniseam, hospitantur. Ultra Je-
niseam ob regiones frigidas, sylvosas, alpestres, sensim deficiunt.
Secundum Angaram tamen paucis ante me annis adscenderunt Ircu-
tiam usque, sed parcissimi, neque ultra campestria Borgusini fl. per-
venerunt; imo in apricis ad Selengam et in Dauuria plane desunt.
Nidulantur vulgo in truncis Salicum et Populorum cavis. Ova cir-
citer 5. e viridi - coeruleo pallentia. Post educatam prolem, quae
usque ad autumnum grysea est, primum cohortatim volant, dein e
tota regione in millenarios ex'ercitus congregantur, ut saepe transvo-
lae instar nubis solem intercipiant, maximoque cum strepitu per
aëya gyrentur. (*) Turn circum armenta, per saliceta et colles gryl-
lis abundantes vagantur, in arundinetis et salicetis pernoctant, sen-
simque versus austrum recedunt. —- Primo vere (Martio) redeunt, sed
saepe non veri nuncii veris, flavissimo turn rostro et pedibus fusco-
rubentibus, splendidis plumis nitidi omnes, item pinguissimi et tu-
midis jam testibus mares, sed ip Volgensi tracto pediculosissimi,
lendibus ad bases plumarum toti obsessi, unde in regionibus aqua
carentibus. hybernasse apparet, earn vero progeniem in borealioribus
(*) Sturnorum genere proprium catervatim volare et quodam pilae orbe cir-
cumagi, . omnibus in medium agmen tendentibus. flin. bist. nat. X .
cap, 24.