
inter Caiïitschatcam et Americam sibi familiariter et nomirie notas
énumérant. — Quum Cetacea in eo praesertim a Làctantïbus reliquis
différant, quod artus posticos exosses, in caudam cartilaginibus ful-
tam coadunatos obtinent, jure primum in hoc ordine locum Manato
vel Trichecho concedere necesse est, licet is paulo plus, quant re-
liqua genera, ad quadrupedum structuram accedat.
XXXII. M A N A T ü s.
Fabulae non absimile genus hoc duas tantum hodienum species
easque distinctissimas agnoscit. Sed est suspicio in longinquis mari-
bus adhuc plures dari congeneres, quae nondum sibi invenerunt descriptors
accuratos. Ut enim de animali singulari marino a dili-
gentiss. Stellero (*) in itinere Americano eminus observato nihil dicam,
videntur in immensis Americae meridionalis fluviis et maribus
quaedam incognita latere hujus similitudinis animalia. Sic enim
Gilli Manatum fluvii. Orinoco describens (**), quem interram exire
et herbis pasci perhibet, et mole Juvenco comparât, curiose distin-
guit ab affini alio animali in terram nunquam exiente, sed dimidio
saepe sui corporis supra aquas eminente, quod ab incolis Orinoci
A tun, ab Hispanis Tonina dicitur. Et quid non expectandum est ex
immenso antarctico Oceano?
142, M A N A T U S borealis. TAB. XXX.
M. edentulus, cauda biloba, corpore epiderniide loricato.
Vacca marina, Steller. Nov. Com. Petrop. II. p. 2,94, Beschr.
der Seethiere.
(*) Conf. Pennant. Zool. arct. I . p. igi. seif.
C*‘) S'lg&io Hi Sicria Americana (Romae 1780.) Tom. I. f. 84. ubi etiara delineat
Manatum fig, 1.
Whale tailed Manati, Pennant. Hist, quadr. II. pag. 536.
n. 3go. Zool. arct. I. p. 177. n. 81.
Trichechus Manatus, borealis, Gmelin. syst. Lin. I. p. 61.
sp. 2. var. ■/?.
Rossice Morskaja Korova (Vacca marina).
Bellua marina in Oceano orientali ad insulas Asiae et Americae
interjectas et ad Americana (non Asiae) littora frequens a Manato
orientaliorum littorum Americae specie longe diversa, e solis
immortalis Stelleri laboribus cognitum et ab eodem graphice, quoad
structuram, mores et naturam, descnptum. Omnia auctorum Synonyma
ad Manatos vulgo citata, etiam recentissima Buffoniana et altera
foetus in Nov. Actis Petropol. Tom. XIII. p. 371. tab. i3. ex-
hibita adumbratio ad alteram Manati speciem (cauda integra, ore
dentato, corpore laevi, Gmelin. loc. cit. var. a.) pertinent.
Nota. Differt autem Man. borealis cauda praesertim bilobata,
cute depili, corneo - callosa, ossibus molaribus planis, pinnato -rugo-
sis, cuti innatis, loco dentium molarium. f Manatus assimilatur Ce-
taceis ore edentuloi cauda exossi, loco pedum posteriorum; cum Ros-
maro convenit naribus binis, et mammis pectoralibus. Iconem, utut
rudem, addere volui, qualem accepi.
XXXIII. D E L P H I N U S.
Cetacei utraque maxilla dentati, cum vel sine pinna dorsali et
cujuscunque magnitudinis genus naturale Delphinortm jure constituent.
Hinc speciem dorso impinni hie primam facio.
143. DE L PHI NUS Leucas. TAB. XXXI. et XXXII.
D. dorso impenni gibbo, corpore albo.
Witfisch, Anders. Island, p. 251. Cranz groenl. p. l5o.
35