
et Persiae ubi tota hyeme residet et suda tempestate cantillat, gelu
certo praesagiens, sed ultra Uralense' jugum neque mihi unquam, ne-
que antecessoribus oblata fuit. Hyeme cantu ingruens frigus praesa-
git. Aquarum viciniam amat. Autumno tarde ad austrum migrât.
Nota. Ano 1773. Merulam plane niveam vivam vidi Moscuae
apud Botanophilum eximium Procopium D emidof , quae cum tribus
aliis, itidem albis, in regione urbis Jaroslavl in nido inventa fuit.
90. T U R D U S leucocillus. TAB. XXL
T. niger, fascia alarum, superciliis, crissoque albis.
Turdus niger, ductu supraciliari et sub alis albo, tungusi-
cus, canorus, Messerschm. orn. MS. VII. 1093. 170. Mus.
Petropolit. p. 4*6. n. 11.
Turdus sibiricus, Fall. itin. III. p. 694. append, n. 10. Latham.
av. III. p. 3i..n. 26. Gmelin. syst. Lin. II. p. 815.
sp. 46.
Samojedis qui Laak dicuntur, Pallsche. Deng - ostiacis Ssugevdh.
Buraetis Tscharkitai.
Spècies orientali Sibiriae peculiaris, maxime in borealibus ad
Jeniseam et Lenam, circa Tunguskam mediam et inferiorem, in syl-
vis densissimis et uliginosis aestatem transigens, lumbricis pràeser-
tim victitans. Mihi in Davuria semel omnino oblata, dum vere
transmigraret. Nidum descripsit Messer s ch mid, bis in Alni pumi-
lae vertice inter primos ramos repertum, ' e luto et intertexto gramme
quasi plastice glutinatum, stipulis, molli gramine et foliis com-
minutis stratum. Ova ad sena, aeruginose viridia, maculis fusco ru-
fis sparsa.
Descr. Magnitudo T. musici. Irides fusco lutescentes. Corpus
nigrum, subtus et ad latera plumis basi cinereo - albidis obsole-
tius; in femina totum fuscidum. Tractus utrinque supraciliaris, latiusculus,
albus, a naribus ad nucham insignis cum palpebra supe-
riore alba. Crissum albo varium. Remiges tecta basi area transversa
alba, unde expansa ala, fascia (tantum subtus conspicua) alba.
Rostrum nigrum, ad sinum et ramos maxillae inferioris lutescens;
anguli oris et os intus flavissima. Lingua flava, membranacea, apice
bifido - lacera. Nares depressae, oblongae, nudae, squamula supera
convexa semitectae. Pondus sesquitriunciale. Longitudo ad uropy-
gium 6". 1-}". caudae 3". 3"'. alarum compositarum 4". 5'". expansa-
rum 1'. a". 1"'. rostri ad frontem g f. ad oris angulos 1'. if', tibia-
Tum 1". if . digitorum anticorum 8§"'. circiter. Coeca gemina
longitudo f . 91. TURDUS torquatus.
T. nigricans, torque albo, rostro flavescente. Lin. syst. XII. I.
p. 296. sp. 23. Latham av. III. p. 46- n- 49-
Merula torquata auctorum. Brisson. orn. II. p. s35. sp. 12.
Ring-amsel, Frisch, av. tab. 3o.
Ring-ouzel, Pennant. Zool. brit. I. n. 110. tab. 46* Zool.
arct. II. p. 344.
Merle a plastron blanc, Buffon. orn. III. pag. 340. tab. 3i.
D’Aubent. icon. n. 516.
Hane avem, in Europa non infrequentem, in Rossia mihi pera-
grata nunquam vidi. Occurrit tarnen in Caucaso, Chersoneso Tau-
rica et inter. Persicas aves missa est. Dicitur et in Ucrania rarius
occurrere. Sed a frigidis regionibus abhorret.
92. TURDUS fuscatus. TAB. XII.
T. corpore fuscescente, pectore nigro, superciliis, gula, crissoque
albis, rectricibus basi subtestaceis.
Turdus Tylas personatus, cinereo - fuscus, non maculatus,
insectivorus, Messerschmid. orn. MS. VI. 984* i55