
J 98
Nota. Quos* vidi erant omnino helvi coloris, villo ubique
subrrispo; jugulo villis subjubato. Calli ad genua pedum posticorum,
antice, ad cubiti articulum in anterioribus postice, ad eorundem secundum
articulum seu genu antice, et sub gibbere sterni. Penis re-
troversus, ut in praecedenti, sed erigitur antrorsum. Apud Bocha-
ros hybridam progeniem e Dromade et Bactro ' frequentes nasci et
majori esse in pretio prodidit Cel. Falk (itin. III. p. 5n.)
XXIV. M O S C H U S .
De hoc genere omnino eihil dicendum habeo, quam quae de
unica ejus specie, in Sibiria inquilina, in absoluta ejusdem Mono-
graphia (Spicilegiorum Zool. Fase. XIII.) dicta sunt.
117. MOSCHUS moschiferus. TAB. XIV. fig. 1. Mas. 3 foem.
M. folliculo umbilicali, cauda truncata.
Moschus moschiferus, Lin.hyst. XII. I. p. 91. sp. 1. Schre-
ber. mammal. V. tab. 24.2.
Animal moschiferum, Gmelin. (sen.) Nov. Com. Petr op. IV.
pag- 3y3.
Moschus, Pall. Spicil. Zool. XIII. tab. 4. 5. 6. .
Tragulus Moschus, Brisson. quadr. p. 67. sp.- 5.
Muse, Buffon. hist. nat. XII. p. 361. suplem.
Tibet-Musk, Pennant, syn. pag. 112. n. 54. tab. 10. fig. 1.
Zool. arct. I. p. 34.
Rossis in Sibiria ad Jeniseam Kabargha, in orientälibus Saiga.
Tataris ad Jeniseam Tabarga, vel lufarle-Kjik (Mos< hi animal);
Jufar moschum et alia graviora odoramenta significat; Jacutis
Saiga; Casiensibus Tataris Toorgb. Mongolis Kudéri vel Kudaeri;
Buraetis Budek. Tungusis ad Baicalem lacum Hönde,
ad Lenam Dshéhija; Mas Miktschan, Moehijan vel Moehidshan.
Sinensibus Hiang-tschang et Jehijah. Indis Kaesturija-mirgae
(Messers.) Tangutis Alath, mas Lao, femina Laa vel Gloa.
Animal proprium et peculiare magno jugo alpestri, quod ab
Altaica inde catena inter Indos et Sibiriam usque ad Sinas univer-
sam orientalem Asiae continentem pervadit et flumina ejus versus
oceanos Indicum, orientale et glaciale dirimit. Celebre ob fragran-
tjam et medicas virtutes nervinas materiae in folliculo praeputiali
maris collecti, sed cujus vis et fragrantia in borealibus nostris Casto-
reo similior et virtute Tibetano longe cedit. Intra Sibiriae fines
inde a fontibus Obi fiuy. versus orientera in alpestribus frequens ca-
pitur,,semper maculosus, ut icône mea expressum est. In arcticam
plagam et Camtschatcam non excurrit. Monographiam cum Anatome
et histaria animalis elegantissimi, sed indomabilis, dedi in Spicilegiorum,
Faècic• XIII. ita absolutam, ut nihil addere hie possim.
Nota. Etiam recentiores de Moscho relationes fabulis non de-
stitutae, Ut v. gr. Memoires concernant l'histoire, les Sciences, les arts,
lès moeurs, les usages, etc. des Chinois, par les Missionairés de Pékin.
Tom. IV. (Paris. 1778. 4to). Lemery quondam prodidit odorem Mo-
schi «erum produci collectis in unum nodulum Galbani et Sagapeni
àà' semilibra, et scorsim adjecta Asphalti semilibra et Opoponacis
unciis quatuor (Hist. de l’Acad. de Paris, 1706. p. 6.) Unguentum
é Moscho et oleo expresso nucis mosdhatae genitali inunetum vere
irritât sexum sequiorem, ut sensibiliores paene ih fürorem agat, diu
duraturum, semel licet adhibitum. Nec in frigidis effectu caret.