
Paras variegatus, Gmel. jun. itin. III. pag. io5. tab. 20.
fig. 3. (mala)!
Le Tarrier, D'Aubent. pict. tab. 678. fig. j.
Rossis Kamenschik vel Kamenka (lapidaria, quod süb saxis
. nidificat. ;
In Rossiae australioris apricis, usque ad Uralense jugum fre-
quens in carectis; in Sibiria nunquam observata. Mas suaviter can-
tillat, carmine Currucae subaemulo. Ad ventât initio Aprilis.
Déscr. Inter congeneres eminet rostro robustiore, ad apicem
utrinque emarginato, vibrissis rigidioribus, loris pilosis; lingua cras-
siore, acuminato bifida. Nares in rostro nigro evidënter perviae,
papilla intus prominula. Supra tota pluinis nigris, gryseo marginatis
varia; subtus obsolete ferruginea, punctis saepiüs acütis füscis in ju-
gulo; abdomen et crissum alba. Striga insignis supraciliaris a rostro
usque ad nucham alba; Genae variae, macula parotidum insignibre
nigra. Cauda médiocris, aequalis, rectricibus acutis, lateralibus basi
albis. Alarum basis nigra, macula prope cubitum magna alba, quaë
tectrices quoque interiores occupât. Pedes nigri, digitis anticis lon-
giusculis. Pondus semunciali majus esse, solet. Longitudo ad uro-
pygium 3". 6'". Caudae 1". g"'. rostri ad rictum 8"'. ulnae alarum
2". 8"'. expansarum 8". 6"'. tibiae gi". digiti antici medii 10"'. postici 7"'.
108. MOTAC1LLA Rubicola. TAB. XXV.
M. capite, gula, dorsoque nigris, collo utrinque macula alarum
uropygioque albis, pectore fulvo.
Oenanthe tertia, Willughb. om. p. 169. tab. 4.1. (pessima).
Raj. syn. p. 76. Zool. brit. p. io3. sp. i3. tab. S 2. fig. 5. 6.
Rubetra, Albin, av. I. tab. 5a! Brisson. omith. III. p. 428*
»p. 25. tab. 23. fig. î. (mala).
Motacilla Rubicola, Lin. syst. XII. I. p. 332. sp. 17. Latham.
syn. IV. p. 44b- n• 46-
(*) Motacilla maura, Pall. itin. II. append, p. 708. n. 17.
Motacilla superne nigricans, torque albo interrupto, pectore
atque abdomine superiore croceis, Lepech. Nov. Com. Petr
op. XV. p. 488 tab. 2 5. fig. 3. (bona).
Motacilla Tschekantschik, Lepech. itin. II. Gmelin. syst.
Lin. II. p. 997. sp. 173.
Sylvia Muscipeta, Scopol. an. I. pag. 15g. (Femina vel junior
avis).
Le Traquet, D’Aubent. pict. tab. 678. fig. 1.
Rossis Tschekkan (a voce).
Abundat in Retuletis raris circa Uralenses montes, inque cam-
pestribus Sibiriae, Betula consitis, Rossiaeque australioribus deser-
tis, per paria volans. In Dauuria rarius apparet. Ad ventât primo
vere; nidus in cuniculis animalculorum murini generis derelictis et
sub prostratis arborum truncis. Ovula ovalia, pallida in nuda terra
ponit. Caudam motitat, ut affines. Vox querula ; cantillat tamen
mas, Currucae subsimili carmine.
Descr. Magnitudo, character et habitus Rubetrae. Lingua
fusca, apice vix bifido - lacera. In Masculis perfectis caput cum collo
aterrimum, interdum oris plumarum vix evidenter gryseis. Ima colli
latera et avicula subtus alba ; jugulum vero medium intense ferrugi-
neum, colore per ambitum obsolescente. Dorsum alarumque bases
atra, hae grysèo marginatis plumis. Remiges 18. fuscae, ora obso-
leta, interius albae. Tectrices interiores, instrataeque iis plumae lu-
.tescente - albae, composita ala efficientes maculant insignem, obli-
C) Errore meo inducti nomen pro specie adoptarunt L&tbam. et Gmelin.
syst. Lin. IL 979• tag.