
Nota. Indes in pullis coemlescentes. Anus huie avi fere in
medio abdominis: an ideo et propter molem ventriculi incubatui
inepta ? Ventriculus plerumque coleoptrorum reliquiis farctus, maxi-
mus. Intestinum 16". 6'". Pondus avis plus minus unciarum quatuor
eum dimidia esse solet.
XVII. T U R D I.
In certarum proventu baccarum quaerenda videtur ratio, quare
complures Turdorum species sibi proprias vindicat Sibiria maxime
orientalis et alpestres ejus regiones; quemadmodum et aliquae, in
Europa vulgares, ulteriori Sibiriae desunt, propter Visci defectum.
Hae praesertim aves, quae integras baccas gluttiunt neque ventriculo
triturant, plantarum variarum sunt disseminatrices, ut viscum, Juni-
peros, crataegos, caet. Sic et Numenius Empetrum, Grues Oxycoc-
cum et Arbutos. Plures adhuc, quam hie scripsi, Turdorum species
apud nos dari ideo non dubito, quod huic generi in densissimis et
■ remotissimis sylvarum atque nemorum delitescere, neque venatorem
facile admittere solemne est. Imo quas describo novae, in laryce-
tis alpinis Dauuriae observatae, forte nunquam in conspectum meum
venissent, si non in mediis sylvis, tempore migrationis avium, nive
obrutus haesissem, ubi illas, jam ex austro advenas, ad sparsum in
nive cum granulis pulverem, fames cum aliis sylvestribus aviculis,
alias raro conspiciendis compulisset, et sic occidendi illas occasio-
nem praebuisset. Nulla autem Turdorum americanorum species a
Catesbaeo delineata cum nostris convenit.
85. T U R DU S Oriolus.
T. flavus, rostro rubicundo, artubus nigris.
Oriolus, Picus nidum suspendens et Gulbula antiqqiorum,
JVillughb. omith. p. 147. tab. 36. bona.
Turdus aureus, Klein, av. pag. 66. n. 7. Edwards, an, II.
tab. i85/
Turdus luteus, Frisch, av. tab. 3i. et 3i. C. nidus.
Turdus Oriolus, Brisson. orn. II. p. 320.
Oriolus Galbula, Lin. act. holm. 1760. Syst. XII. I. p. 160.
7t. 1. Latham, av. II. p. 449* n‘ 43*
Loriot, Buffon. omith. III. pag. 254. tab. ’7. D’Aubenton.
pict. n. 26.
Rossice Iwolga. Polonis Wilga et Wywielga. Tataris Kyrmy-
schak vel Torgejak; circa Tom fluv. fontes viventibus Sar-ulan
(flava avis); Baschkiris Jgatsch - torgai (arboreus Turdus); Ja-
cutis Quoerehoi; Kirgisis Tagulduk. Mongolo - Buraetis Altan-
Chorcholdei (aurea avis). Calmuccis Fodaik.
In sylvosis temperatis et australibus Rossiae, Tatariae et Sibiriae
r usque in Dauuriam passim, sed hie rarior, habetur et satis
longe in boream evolat; in ultimo oriente Sibiriae, observante Stel-
lero, deest. Hyemat in australibus, unde Edwardsius e Bengala
adlatum vidit. Vere advena sylvas, nemora et hortos in meridio-
nalioribus colit, hominem e longinquo fugiens, ideoque non facile
occidendus. Fistulatus longe exaudiendus, tribus fere intervalhs mu-
sicis constans, cui interdum stridulum quasi screatum, Picarum vel
Cati irati similem intermiscet. Victus insecta et larvae, maxime pi-
losae.— Nidus subglobosus, in summis arboribus trifido ramulo in-
textus, extus lichenibus et epidermide betularum, interius gramine
exarido consarcinatus. Pulli 4 a(l 5- Turdis plerisque. E Rossia
media avolat Augusto. Carnium sapore praestat.
Not a 1. Com Icteris s. Linnaei Griolis, praeter .colorem, et
niduiq nihil habet similitudinis; tamen iis demum, et prius Cora-
ciis ab eodem adjunctus fuit. Mihi rectius, cum Kleinio et Bris