
sitos, graminosos frequens animal, quod licet frigoris impatiens et
in Polonia atque Ucrania non ultra 55ll,m latitudinis gradum ad bo-
ream extensum, in multo frigidiore tarnen Sibiria in eodem, imo
magis aquilonari climate vivit et in Camtschatcam quoque transiit
cum sequente, imo maxime frequens ibi est. Copiosissimum etiam
in collibus ab Uralensi jugo versus Austrum excurrentibus, et per
omnem Tatariam magnam, inque apricis Sibiriae; non in alpinis
Hyeme in profundis ultra orgy am, et longe protensis cuniculis alto
somno sepultum jacet, ob pinguedinem magis, quam frigus. Domi
enim cicuratum magnum frigoris gradum sine torpore perfert. Habitant
plures sociatim et tumulos sepulcrales prasertim perfodiunt.
Interdiu apricantur et phytivori pascuntur, excubante uno vel altero
et socios fistulatu admonente, si periculum sentiant. Citissime ho-
mini adsuescunt, sed omnia rodunt in conclavi. Scabi amant, circa
caput, et manum leviter morsitando voluptatem testantur.
Nota. In Ucrania non infrequens Varielas plane nigra. Camt-
schatica Varielas statura major Rossica et Sibirica. Caput supra to-
tum nigrum; cervix nigrescens, gryseis pilis mixta; dorsum gryseum
creberrimis pilis longioribus nigris; Latera colli et pedes gryseo-pallida;
subtus totus a gula ad anum longitudinaliter intense ferrugineus.
Auriculae ferrugineae. Cauda extremo et subtus longitudinaliter atra,
basi gryseis pilis mixta, lateribusque ferruginea; videtur etiam paulo
longior, quam Rossicis. Dentes incisores superiores obsolete sulcati.
Ad primam faciem admodum videtur diversa.
7 3. ARCTOMYS C itillu s .
A. auriculis nullis, cauda subdisticha.
Mus Citellus, Lin. syst. XII. I. p. 80. sp. 4- Fallas, nov.
spec. glir. p. tab. VI. A et B. Nov. Com. Petr. XIV.
pag. 549* tab. ai.
Arctomys Citillus, Gmelin. syst. Lin. I. p. 144. sp. 6. Schre-
ber. mammal. IV. p. 746. tab. an. A. B.
Suslic, Buffon. hist. nat. XV. p. i3g. Supplem. III. tab. 3o.
(Varietas guttata).
Casan - Marmot, Pennant, syn. p. n. io3. Zool. arct.
Earless Marmot, Pennant, syn. p. 276. n.sto3. tab. 2.5. fig- 1.
Zool. arct. is p. u 3. n. 47-
Mus Suslica, Güldenst. Nov. Com. Petr. XIV. pag. 38g. tab.
7. (male).
Cricetus orientalis, Gmelin, jun. itiner. — pag. 3o. tab. 5.
(pessime.)
Rossis vulgo Suslik, a Polonico Susek; ,in Ucrania Awragh vel
Awraschka; in campis. Isatensibus et Barabensibus Stepnaja
Koschka (felis campestris); in Sibiria ulteriore Jewraschka.
Tataris Dshumuran, Dsymron; ad Jeniseam Jyrg'an. Kirgiso-
Tataris Sakildau - tskan. Tschuwaschis Tirgas. Mongolis Dsho-
nibura; Calmuccis Suurmu vel Sumbura. Morduanis Simral.
Tungusis Lamutis Sidaha. Coibalis Yrka. Coraecis Gilaak.
Camtschadalis Siraedatsch. Curilis desunt. Japonensium an
Idashi ? Incolis Insulae Unalaschka Anumptscho (Ellis), Ulun-
gek (Merk).
In temperatis campestribus totius Rossici Imperii, a fmibus Po-
loniae, usque in Sibiriam maxime orientalem et Camtschatcam vul-
gatissimum animalculum. Mirum, quum hyberno frigore in antris
torpeat, illud in insulas versus Americam sitas et ipsam adeo Ame-
ricam transiisse; an per fluitantem verno tempore glaciem de-
vectum? — In Taurica Chersoneso minus frequens est; sed in campis
inter Borysthenim et Volgam, ubi agri nunc coli coepti, passim
magno numero segetem et olera depopulantur. Ad pelliceas vestes