
sentiùnt etiam tempestates ingruentes, et indubie indicant, quando
quiescentes sibi scrobem in nive effodiunt. Etiam in sylvis statutas
sparsim pro feris decipulas canes melius ipso venatore norunt, et herum
ab una ad aliam certo instinctu ducunt. Curili etiam marina
itinera suscipientes, canes secum vehunt, quia naso auram captantes
certum vicinae terrae indicium praebent. Notatu dignissimum autem
est in Sibiria et Camtschatca hydrophobiam nunquam invadere canes,
quorum ibi morbi contra alii, v. gr. alopeciam, mictum cruen-
tum cum tumore genitalis (quem decocto corticis Sorbi loco fomenti
curant), coecitatem, plicam, et tandem (a trahendo) prolapsum in-
testini recti, non rarum est observare. De canibus per 40 dies ine-
diam passis Hist, de l’Acad. de Paris an. 1706. EgoVertagum habui
ex aviculario hybridum, qui coecus façtus incidit in puteum siccum
hyeme et post duos demum menses extractüs fuit, plane emaciatus.
Caeterum canes Nomadum, licet saepe ab heris derelicti in deserto
errantes conspiciantur, nunquam tarnen feri evasisse visi sunt, sed
ad eadem, vel alia castra redeunt. Asseverant autem Calmucci, tempore
oestri non rarum esse canes foeminas sponte sua in desertis a
lupis iniri et catulos robore et ferocia patribus similes edere. Fe-
runt etiam lupos, qui cum glacie rarius in primas insulas Curilas
appellunt, promiscuo cum canibus congressu ibi generare hybridum,
quod coloribus canum variât. Hybridorüm exempla, ab inclusa
cum lupo cane natorum in Rossia non rara extiterunt, et familiam
a lupo nigro et cane productam satis numerosam, quae, praeter
unum albidum, omnis similitudinem patris, habitu et colore, ut et
ferocia praeferebat, jam supra commemoravi. Etiam CUm vulpe
natam hybridam progeniem nostri non ignorant. Ccmis aureus autem
ita amicus est cani familiari, ut de consanguinitate horum ho-
mini aeque addictorum animalium vix dubitandi locus sit.
Not. Varietates canum familiarium omnes Rossi peculiaribus
-appellationibus désigneront, licet non omnes indigenae, sed plures
ultimo tantum saeculo forinsecus illatae et nondum in dissita Impem
deductae. Sunt autem vere indigeni canes et usque in ultimam
Sibiriam universae boreali regioni familiäres:
«. C. domesticus, (Dworowaja) longo villo, praesertim caudae
vestitus, capite et colore plerumque lupi, vel magis fusco,
saepius nigro colore varians et tune quandoque gula et notis
supraocularibus ferrugineis insignitus; et is per omnem Sibiriam
usque in Camtschatcam, ubi ad trahas jungitur jumenti
loco, vulgatissimus; quicquid Buffonius de peculiar! van-
etate sibirica tradiderit.
ß Eidem affinis laniarius, forma similis, plerumque magis mi-
nusve lutescens, pilo brevi et stricto, caudaque tereti,
gracilentior.
y. Grajo affinis, minus gracilentus, plerumque 'auribus, cauda
et artuum postica fimbria longiore villo ornatus, apud Noma-
das, Calmuccos et Kirgiso - Tataros praesertim selectus, varu
coloris, aliqua saepe canis aurei similitudme.
S. Grajus (Borsaja) perfectus, majoris staturae, ad leporum, vul-
pium, imo luporum venationem utilis, apud Caucasi gentes
et Tauro-Tataros plerumque educatus, et itidem saepe vilhs
eleganter fimbriatus, gracillimus.
f. Vulpinus, (Liska) in pedes humilier, plerumque fulvus, flavi-
cans vel albens, longissimo villo praeter caput vulpinum luxurians,
auriculis magis minusve pendùlis et villosis ; caeterum
consanguinitatem cum vulpeculis non minus aperte, quam Var.