470
quam. Cauda aequalis, nigra, rectricibus lateralibus basi fere tecta
albis, (quod in citatis auctorum descriptionibus non invenis). Uropygium
quoque album.— Feminae et juniores aves.capite fusco • gry-
seoque nebuloso ; in dprso Rubetrae colore, reliqua obsoletiores.
Pondus drachmarum 3, vel 3J. Longitudo ad uropygium 3". caudae
l". 8i"'. Alarum expansarum 8". ulnae a". 5*". Intestinum 6". 3'".
coeca vix ulla. Ventriculus panniculosus, insectis refertus.
Nota. Admodum affinis huic: Ruticilla parva americana, Edwards
(av. I. tab. 8o.
109. M O T A CT L I. A Luteola..
M. supra cinerea, subtus albida, gula colloque ferrugjneis,
rectricibus lateralibus medio transversim albis.
Chryso - bronchites albicilla mpntanus Tungusicus, vel Chry-
so - phaeo - bronchites albicilla, Messerschmid. ornith. MS.
VI. 1138. 176.
Gilt throat Warbler, Latham, syn. IV. p. 45g. n. 61.
Ad Tunguskam fl. Messer sçhmidius observavit.. Mihi nun-
quam fuit oblata. Victitat Lepidopteris.
Des er. „Rubetra minor. Rostrum nigrum. Irides obscurae.
„ Corpus supra cinerascente fuscum subtus cinereo - albidum, versus
„caudam albidius, Collum a gula fere ad jugulum ochrgo - ferrugi-
„neum. Reetrices subaequales; mediae vix breviores, fusco-nigri-
„cantes; reliquae nigrae, medio transversim albae. Pondus duum
„drachmarum cum tribus scrupulis. Longitudo intestini Q". Q"',“
Messer sçhmidi o.
Nota. Aliqua similitudo cum M. Schoenobaeno Lin. quem
ounquam vidi.
= = ' 4-7*
110. MOTACILLÀ montanella. TAB. XXVI.
M. supra gryseö nigroque varia, subtus superciliisque lutescen-
tibus, collo utrinque cano, vertice nigro.
Pall. itin. III. append, p. 6g5. n. 12.
Sibiriam Warbler, Latham, syn. IV. p. 456. n. 56.
In regione trans - baicalensi, cum Coceothraustibus congregata,
sub finem Februarii cöpiose adventat et dein per paria in arbustis
dispergitur. Ad Jeniseam et Abacanum fl. rariorem, sed colore pul*
criorern et magis expressam observavi autumno. In citerioribus nun*
quam visa est. Cantus notabilis nullus. Apud auctores nullam fere
ejus vestigium.
Des er. Magniludo paulo süpra Rubetram. Rostrum nigrum,
basi erassiusculuiö, dein cito adtenuatum in subulam. Irides gryseo*
hitSab. Lingua extremo angüstissima, membrariaceä,' apice bifid-äj
Caput verti.ee fusco - nigrum; striga supraciliaris et gula quibusdam
ochrea, aliis pallida. Aures nigrae. Collum utrinque area laterali cana.
Dorsum sub testaceum, lituris longitudinalibus fuscis. Uropygium ci*
nereum. Subtus totä pallidissime ochrea; juguli plumis basi fuscis*
Alae fuscae, pennis extus subgryseis ; tectrices secundaria© apice
albae. Cauda longiuscula, cinerascens, rectricibus 2. mediis et utrinque
extima brevibribus. Pedes in maribus rubicundi, in foemina
corneo - fuscescentes. Foemina colore exsoletior. Quaedam specimina
coloribus eminent. Pondus drachmarum 5. ad 6. Longitudo ad
uropygium 3". 6'". caiidae 2". 4,/,/. alarum expansarum 7". 10"'. ulnae
2".“7*". rostri 6'". tibiae 8i"'. digiti medii (cum ungue 8"'. postici
(21"'.) 51''.
Nota. Videtur eandem inter Aves Americae borealis descrip-
sisse Forster iïi Act. ahgl. Vol. LXIV. p. 428. Similitudo etiam
aliqua iconis, quam pro Alauda protensi exhibet Zoologia britannica.