
luzkio adlatum fuit. Ultimum ad Academiam missum ex insula de-
promptum fuit hyperborea, promontorio sacro opposita, ad sexaginta
stadia a littore Sibiriae distante, ubi mercator Joannes Laechof per
emissarios quotannis ebur fossile, ibidem copiosissimum et optime ser-
vatum, magna copia colligit. -— E nautarum relatioue memorat. etiam
Witsen (Noord en Ost Tatarye Edit. IL vol. IL p. go3.) circa Nova
Zemlja visos gregatim natantes Ceratodontes, vanae magnitudinis, äd
centum et ultra simul, quorum maximi magnam scapham nauticam
aequabant, e t colore erant equi cani ocellis maculati {Apfel- Schimmel.)
Nota. Nota res est cornu Ceratodontis esse dentein ex uno
tantum rostri alveolo enatum, dum alter plerumque alveolus abortit.
Extat tarnen, rarissimo exemplo, Hamburgi apud mercatorem Koenig
Momodontis sceleton dente gemino instructum, quod pro magna olim
pecuniae summa ibi depositum fuit. In alip Sceleto, quod Museum
Britanrdcum habet, duodecimpedali, dentem unicum quadripedalem
in dextro alveolo, alterum alveolum plane oblitteratum vidi. In alveolo
mutico tarnen dentem parvulum latentem e Museo Stutgardiano
memorat Reiselius in Miscell. Nat. Cur. Dec. III. an. 7. 8. p. 350.
An dentes per aetatem mutent Ceratodontes? vel abruptos inter gla-
ciem refici ant ? non liquet. Xales abruptos dentes cum glacie in lit-
tora et terras deferri verosimile est. — Maxillae ceterum omnino his
Cetaceis edentulae; costae in sceleto 12. vertebrae colli 3. doisi
lumbares transversis processibus mstructae i y. caudales trpchiformes 6.
Scapulae ut in Delphino.