
254 = =
O R D O V.
ANOMALOPODA.
Hunc mihi ordinem componunt genera paucissima, a methodi-
cis varie jactata, et ab iis, qui characteres in solis pedibus quaesie-
runt, in tqtidem fere ordines, quot sunt genera, discerpta. Equi-
dem cuncta satis inter se differunt, quammaxime denlium apparatu,
pedumque fabrica, sed tarnen inter se naturali affinitate cohaérent:
siquidem Hippopotamus (hue referendus, et aliqua cum Ruminanti-
bus communia habens) generi Equino, Equus Rhinoceroti et conge-
neri Hydrochoero, et hi Suillo generi affinitate haud spernenda et
habitu junguntur. Dentium autem in his generibus diversitatem, pedumque
structuram nullius esse in contrarium ponderis, probat eorum
in singulis etiam generibus inconstantia, ut in Suillo genere (*) et
Rhinocerotibus, vel solidungulae interdum observatae Sues et Equus
Americae bisulcus .(**). Omnibus tarnen hujus ordinis animalibus
communes sunt: molares truncati, trituratorii; pedes ungulati, digi-
tis insistentes a Ruminantium pedibus plerumque diversi; ventriculus
macerans cum colo et coeco amplissimis; claviculae sceleto nullae;
partus a nativitate perfectus; victus vegetabilis, caet.
(*) Aper aethiopicus (Spuileg. Zool. Fase. IL), confirmante pir {Act. acad. Petr. etiam Cd. Cam- 1J. p. 222.) primoribus dentibus utique caret, de
quo dubitaverat Antic. Pennant (Syn. quadr. p. 71.). In eodem molares
fere elephantini, quatuor in Universum, quum in vulgari 20. adsint,
tantundem in Babyrussa, in S. Tajassu 24. Differt etiam Sus africanus
alter dentium numéro.
(**) Equus pedibus bisulcis, Molina bist. net. Chili p. 284-
XXIX. E Q U I.
Equorum genus, minime dives speciebus, plures Asiae conti-
nenti inquilinas numerat. quam vel Africa, vel America; minime
dubium etenim est, in extensis Asiae desertis primam patriam esse
quaerendam Equiferi et Onagri, a Nomadibus in domesticos usus do-
matorum, aeque ac Hemioni hactenus indomiti. Nec puto equum,
ut et Hemionum, a nimis torridis regionibus abhorrentes, unquam
spontaneam stirpem in Africam extendisse; licet hoc de Onagro,
calidiori climati addicto, negari nequeat. Tres autem istae species
per avia Asiae etiamnum gregariae vagantur, non item in Africa;
in Americam vero Equos, nunc spontaneos passim factos, tralatitios
esse nemo dubitat. Hippohoes autem, seu bisulcos Americae equos
an cum ulla nostrarum specierum adulterio conjungi possmt, futuns
inter Hispanos, novi orbis dominos, observatoribus experivi re-
lictum est.
13 6. EQ.UUS Caballus.
E. cauda undique setosa, auriculis brevioribus.
Equus auctorum, Brisson. quadr. p. 100. sp. 1.
Equus Caballus, Lin. syst. XII. I. p- 100. sp. 1,
Cheval, Buff on. quadr. IV. p. 174. 1.
Horse, Pennant, hist, quadr. I. p. i.
/3. Equiferus, Plin. Gmelin. (jun.) itin. I. p. 44* 9* Valias
itin. I. p. ait. III. p. 510. tab.
Rossis Loschad, Kon; Admissarius Shercbez; Equa, Kobyla,
Cantherius, Merin; Mannus Sherebennok; Malorossis Kin. Ta-
taris Alascha, Casaniensibus Aath; admissarius, Aiger; equa,
Beital; Mannus Tai. Baschkiris generice Aath, admissarius
Aiger, equa Biae, equuleus Kulun, biennis Tai, trienms Ku