
Apparet interdum circa Dalai-noor et Argunum, sed datur in
Omni deserto inter Sibiriam et Chinam atque Indiam, ut et in.mon-
tibus altaïcis extra Imperii lines sitis, circaque Araliensem lacum.
Tybetani odore allii contriti, circa domicilia in sacçulis suspensi, contra
Tygndes sese defendere dicuntur. Exauditur longe Tygris no*
cturno clamore (Haub! Haub/ ), ut non facile ex improviso opprimât.
Ignés etiam timet, et clamores hominum. Ex insidiis maxime ado-
ritur saltu, praesertim inter arundines et carecta latens. Equis et
Onagris sic maxime infestas, quas cursu nequit adtingere. Sed di-
cuntur iiaec animalia ad aspectum Tygridis ita conterreri, ut fugere
nesciant. Pellis apud Kirgisos equo estimatur, et inservit praecipue
ad obvolvendas loricas ex annulis contextas.
Not. Pellis quae in Museo Academico servatur, quaeque apud
Pelliones prostant, Bocharicae maxime sunt originis et statura saepe
superant Leonem. Vivum animal, quod in Venatoria domo Imperi-
Petropoli per plures annos servatum fuit, parvulum adduxerant
Bochari, nec dum ad perfectam magnitadinem excreverat, ut adeo
lentum hujus ferae incrementum esse videatur. Erat autem, licet indoles
ferox in gestu appareret, custodi (natione Indo) adeo adsuetum
animal, ut ille in cameram, ubi tenui catena alligatum erat, aperta
porta introire, animal, praesentibus spectatoribus, manu demulcere,
imo pugnum in hiantem ejus tremendum rictum audacter inserere
posset; si tunc iracundiae signum fremitu vel oculis dedisset, com-
pescebatur voce hominis et levi adspersu aquae, quo delectari vi-
debatur. *) Caput varjis lituris nigris minutis elegantissime pictum,
* ) Paulits Venetus, de relus oriental. Lib. I I . cap. 17. refert Kublai vel
Chubilae Chanum apud Sinas in venatione adhibuisse etiam Tygrides,
quas Leones vocat, majores Babyloniis, et varii coloris, albi, nigri atque
maxime in vertice et circa oculos; macula insignior nigra supra et
in area superciliari albida. Corpus supra intense fulvum, virgis trans-
versis in dorso duplicatis, supra lumbos concatenatis et per femora
convergentibus ; subtus album, fasciis latioribus nigris. Virgae obso-
letiores per armos obliquae, et insignior utrinque, duplicata, in col-
luni et armos transversa. Pedes caudaque transverse varia, strigis in
caudae initio per paria approximatis. .
2. FELIS P ar dus.
F. cauda elongata, corpore albido, maculis annularibus inordi-
natis, area punctatis.
Once, Buffon. histor. IX. p. i5i. ed. min. XVIII. p. 27?»
tab. i3. Pennant, syn. p. ij5. n. 126.
Unza, Schreber, mam« III. p. 386. tab. 100.
Irbis, Müller. Sami. III. p. 607.
Rossice Bars. Tungusis Kanik.
Tataris Afgansch. Tangutis S’tagg.
Jacutis Chaehai. Sinensibus Pu-pi.
Bocharis et Mongolis Irbis. Japonensibus Torn.
Ex Asia media passim per splitudines subalpinas sylvestres Si-
biriae australioris evagatur, et ad Altaicas alpes rarius, circa Jeniseae
vero et Kemtschuk fl. origines et ad Baicalem in alpinis saepiuscüle
apparet. In reeione Uth fluvii, interque eum et Amur fl. dicitur frerubei
radiolis in pilis distinctos, qui in vehiculo ducebantur duo simul,
sequente «trumque caniculo parvo. Lis venabantur apros, ursos, cervos,
onagros, boves sylvestres.