
Hujus generis subterranei species tantum unica, eademque Eu-
ropaea apud nos vivit. Quod enim animal, nescio quo errore, Tal-
pam sïbiricam versicolorem appellavit Seba (thes. vol. I. p. 5i. t. 3a.
fig. 4. 5.), id apud nos nunquam visum nee auditum fuit, sed est
verissime ad promontorium Bonae Spei Africae indigenum, unde il-
lud missum quondam accepi ab amiciss. Nicol. Laur. Burmanno et
in exuviis etiamnum servo. Sibiriae vero Europae, nisi major. Talpa eadem est, quae
1? it TALPA e u ropae a.
T. caudata, palmis latis pentadactylis, nudis.
Talpa europaea, Lin. syst. XII. I. p. 73. sp. 1. Schreber,
mammal. III. p. 558. tab. i56.
Talpa vulgaris, alba, et variegata, Brisson. quadr. p. 204.
205. sp. 1. 2. 3.
Taupe, Buffon, hist. nat. Fill. p. 81. tab. 12. supplem. III.
p. ig3. tab. 32.
European Mole, Pennant, syn. p. 3u, n. 241. Zool. brit. 4to. x.
p. 112. n. 3 4 . Zool. arct.
Rossice Krot, in Sibiria Medwedka (i. e. Ursus pusillus), vel
Semlenaja Ssussedka. Malorossis Krit.
Tatans Arlan; ad Jeniseam Taeden-asak; Barabensibus Numun;
Baschkiris Kuschut.
Mongolis Adda; Calmuccis Sochor - numyn.
Lettis Kurmis; Esthis Mut, Mygget; Permiensibus Mücsch; Mor-
duams Sober - scheier (coecus mus); Votiacis Tschjuntschi; Vogulis
Paatkatebe; Ostiacis Surgutensibus Kaileli; ad Narym et
Ketam fl. Challeli. Tungusis ad Chatanga fl. Kókol. Samoje-
dis monticolis Hungito; Camaschinzis Kallao. Arinzis Küje;
ad Kaas fl. Uja. Georgianis Tschumaela. Tangutis Bschelong.
In Rossia non solum, sed etiam Sibiria omni, ad Lenam usque,
locis caespite et humo tectis, etiam borealioribus vivit; tempe-
Tatiores regiones attamen praefert, et ubique solito more sub caespite
fodit egestis per intervalla cumulis, et hybernaculum autumno
profundius, multa egesta terra, parat vel sub acervis foeni quaerit.
Aprica caeterum amat, nee tarnen sylvas récusât. Pellis pro amu-
leto plebi, pectori adpensa, contra- febres, et si virtute careat, etiam
in cineres redacta potatur. Ad Tanain et in Caucaso ad Cyrum om-
nem usque minus frequens est, quam Typhle. In Sibiria ultenore
multo major europaea.
Nota. Sibiricae et Rossicae aeque variant colore furvo seu mu-
rino et aterrimo; atrae quandoque gula, pectore, crisso, carpis cum
cano nitore fuscescentes. In atris, praesertim masculis, plerumque
striga per abdomen longitudinalis ferruginea. Observavi etiam va-
rietatem plane album, circa ferrariam officinam Kuschvensem, et al-
bam cum intincto gryseo colore. Pondus sibiricis orientalibus saepe
quinque et fere sex unciarum; at citerioribus et rossicis biunciali
plerumque minus. Illis longitudo dodantalis.