
Ainkuk, Canagice in Ins, Kadiak, Piuchta; Tschuktschis Hitten.
Curilis Schtdpo.
Tangutis Tschi. Ziganis Dshukell.
Sinensibus Gkheu. Japonensibus Inu.
Armenis Worzschun; foemina Katzschun.
Camtschadalis Kosha. Coraecis Hataan.
Tschuktschis nomad. Haetten; sedentariis Kyhnyk.
Improprie tamquam speciem posui stirpem domesticorum ani-
malium, quae tota hoininis industria creata est, ex hybridis verösi-
millime generationibus, canis aurei praesertim, cum lupo, vulpe et
forte hyaena aliisque congeneribus. Seorsim earn posui, quia ad
nullam harum specierum peculiariter referenda esse videtur; magis
varia quippe, et magis composita, quam ulla alia domesticorum ani-
malium. — Canis famïliaris apud onmes populos sub moderamine
Sceptri Rossiae viventes, occurrit; apud agricolas et Nomadas custos
gregum et tuguriorum; apud -venatorios populos comes et auxi-
liator laborum; tandem apud gentes, in ultimo Asiae angulo, iumen-
to carentes, jumentorum loco servire coactus. Varietas maxime vulgaris
per Sibiriam est canis rusticus, corporis praéstantia, viribus,
animo, colore et villo proxime ad Lupum accedens.- Apud Nomadas
magnae Tatariae Varietas, propius ad canem aureum forma, levitate
et gracilitate accedens, similisque cani grajo, femoribus, eau-
da et saepe auribus longiore villo jubatis, coloribus et accessoriis
varie degener et per selectas copulas apud Europaeos nobilitata.
Praeterea non infrequens canis pumilus villosus, plerumque rufes-
cens, quem facile pro hybrido vulpis agnoscas. Praeterea omnis
generis exoticae varietates, (non excepto cane depili, quem saepius
ecaudatum, elite alba vel fusca, itemque hybridum, auribus et cauda
villosa, corpore nudum vidi,) passim introductae sunt, et per Sibi-
riam quoque multiplicatae, maxime ea occasione, quum olim Sinensibus
caro ementibus selecti canes, tanquam merx Kiachtam deferri
solebat, donee praetium frequentia vendentium decrevit. — Aestima-
tissima autem varietas, apud Caucasicas praesertim gentes et in Cher-
soneso taurica generata, canis Graji, quae quidem m Caucaso sum-
mae proceritatis et roboris, ad cervorum venationem, itemque lupo-
rum, in Tauria praesertim pernicitate et gracilentia nobilis est et
capiendis leporibus aptissima. Maximi tamen dicuntur in Rossia
procreati, et celebrati imprimis Jaroslavienses. Caeterum vulgares
canes rusticos, praesertim Sibiricos, ad quoduis venationis genus,
quod non summam velocitatem requirit, institui posse certum est.
Sunt enim, quos ad ursos investigandos et lacessendos instruunt, sunt
ad Alces assultandas docti, denique ad Zibellinas detegendas ita
callidi dantur canes, ut animalculum, si nequeant capere, in arbo-
rem quandam confugere cogant, et signo venatori voce dato tamdiu
custodiunt, donee is ad occidendam telo Zibellinam insecutus fuerit.
Camtschatici canes a prima juventute adtrahendas trahas docti, nul-
los labores recusant, tenuissimo e piscium semiputridorum aristis constante
cibo contend et saepe adeo famelici, ut traharum et jugorum
lora rodant, nisi arceantur. Hos, ne adtritis in glaciata nive pedibus
claudi fiant, calceamentis e corio indutos currere adsuefadunt. Ad
Jeniseam et Lenam etiam venatoribus hyeme semper canes laborum
comités sunt, et in parvis trahis annonam et retia atque supellecti-
lem vehunt, dominis fidelissimi pedissequi, et cum nivosa tempestas
incidit, circa herum accubantes et suo ilium corpore refocillantes,
nisi tuguria adtingere possint, quorsum etiam tempestuosam per noc-
tem, sine viae vestigio, solo olfactu ducti, tendere * callent. Prae