
192 = 5
O R D O IV.
r u m i n a n t i a .
Ruminantia vel Aristoteli jam notus Ordo naturalis,
omnibus postea Zoologis adoptatus, tam illustres habet externos
panter et internos characteres , ut nemini non in oculos incurrant et
artificialibus cjuorj ue methodis conveniant. Denbium primorum in $u-
peiiore maxilla defectus, ungulae pedum fissiles, totiusque corporis
habitus; turn interne: Venlriculus quadruplex, intestima longissima
cum coeco, adeps pro pinguedine, cotyledones in placenta foetus,
characteies ejus sunt jam antiquissimo Zoologorum cogniti, quibus
nihil postea adjecerunt scientiae Naturalis proceres, Distinctio etiam
in genera fere eadem nostris temporibus, quae ab eodem Aristo-
tele indicata, manet, paucis mutatis. Utilissima domestica anima-
lia ex hoe ordine sibi comparavit homo Asiae et Africae incola, et
omnes species Ruminantium, homini in Europa et Asia hodie servi-
entes, in jugis Asiae et Europae etiamnam spontaneae observantur,
exiguo licet numero, a venatoribus propemodum exstirpatae; sic enim
origo Bovilli pecoris ab Uro, Bubali a B. grunniente, caprae a mix-
tis forte Aegagri et Ibicis speciebus, Ovillae pecudis a Musmone et
Ammone, Angorensis caprae forsitah a Trago caucasico derivari facile
potest. In interioribus Asiae etiam Camelum Bactrianum adhuc
ferum superesse docui in Spicilegiis Zoologicis (Fas c. XI. p. 4. not. a),
et Dromadis forte species in mediae forsitan Africae desertis vixit,
et periisse potuit. E solo cervino et Anteloparum genere, quorum
tarnen species facile primis post nativitatem diebus capiuntur, nulla-
que opera cicurantur, nullam, praeter Tarandum, propter exiguum
forte usum et teneriorem indolem, sibi in servitutem adscivit homo.
XXIII. C A M E L I.
Animalia hujus generis, ab homine Nomade multiplicata, in
eremo nunc fere deleta sunt; tantum aucta hominum turba valuitl
Quid ergo dubitemus, species quasdam animalium Naturae penitus
ademptas esse? Veniet tempus, ubi species Camelorum Americae pro-
priae, etiam totae hominis imperium subeant, si non omnes, saltern
utïliores. Et quotas quisque est, qui hodie in Europa Urum, in Al-
pibus Ibicem, in Corsica Musmonem viderit? quos tarnen olim vulgares
fuisse constat. At quot non minutiora animalcula per Catastrophes
naturae, per intempestas hyemes, et per alia discrimina, e re-
rum natura exempta credas? Non uno exemplo constat Locustarum
v gr. agmïna milliaria spatia corporibus tegentia et vegetationem
omnem vastantia, per unicum vernalis noctis frigus in prole sua pe-
xiisse funditus , ita, ut sequenti aestate ne unica ex progenie super*
esset, quod in Chersoneso taurica vidimus.
11 5 . C A M E L U S b a c t r i a n u s.
C. tophis dorsi duobus.
Messerschmid. Com. Fetrop.
Camelus bactrianus, Lin. syst. XII. I. p. go. sp. 2. Frisson,
quadr. p. 32. Schreber. mam.
Chameau, Buff on. hist. nat. XI. p. 211. tab. 22.
Bactrian Camel, Fenn. syn. p. 120.
Fallas itin. noviss. II. tab.
Rossice Werbljud.
Tataris IVomadibus ubique Dyóe; Bocharis Uschtura-agu et Te-
goe. Tauro - Tataris Dewae. Kirgisis Camelus ferus Duae-
hjik. Mongolia Taemaegaeh, et Ternae: Mas Buora, femiha