
i4® - — 1
O R D o m
G L I R E S.
Ordo hic adeo naturalis et characteribus in aprico est, ut etiara
■ antiquiores Zoologos non fugerit. — Genera omnia conveniunt labio
fisso, dentibus rosoriis, plerumque binis; clavicula in sceleto perfecta,
ventriculo subbipartito, coeco insigni et magno genitabum masculino-
rum apparatu, imo majore quam in ullo alio ordine. Pariunt coe-
cos, ut ferae, et semiferae, et cum his serie generum eonnectuntur.
Species in toto orbe terrarum numerosissimae et maxime pullulantes,
bine saepe nocivae bomini, sed paratum et copiosum feris pabulum.
Plurimae etiam greganae migrant, ob annonae praesertim in bac
vel ilia regione defectum, vel sensu quodam ingruentis gravioris bye-
mis. <— In genere autem sunt imbelles, phytipbagae, pleraeque noc-
turnae, cuniculis vel nidis delitescentes, et nonnullae byemali tempore
torpidae.
De plerisque Faunae nostrae Gliribus peculiari opere ita egi,
ut hic species breviter attigisse sufficiat. (Novae Species Quadrupe-
dum e Glirium ordin.)
XII. H Y S T R I C E S .
Tnsero duas species Hystricum licet ad Faunam Rossici Imperii
vix ac ne vix pertinentes, persicam alteram, alteram americanam.
Sed quandoquidem Rossica arma in istas regiones penetrarunt et
eaedem Imperii partem forte olim constituent, jure 'belli hic re-
censeantur.
61. HY S T R I X cr i s t at a.
H. cauda abbreviata, capite cristato, spinis elongatis.
Hystrix cristata, Lin. syst XII. I. p. 76. sp. 1. Schreber,
mammal. IV. p. 5gg. tab. 167. Gmelin, jun. itin. III. pag.
108. tab. ssi. (catulus.)
Hystrix, Brisson. quadr. p. 85. sp. 1.
Pore-epic, Buffon. hist. nat. XII. p. 4°2- tab. 5i. 52.
Porcupine, Pennant, syn. p. 262. n. ig3.
Rossice Dikobras. Bocharis Ala Kirpitschitschin. Persice Si-
chuur (Kaempfamoen. pag. 4 i3.) Arabis Arnab. Indis
Sséhae.
In collibus arenosis Persiae, praesertim provinciae Gilan (jam
bis armis nostris subactae) habitat frequens, cuniculis profundis, bu-
xoque praesertim pasci dicitur. In globum non conglobatur ad mo-
dum erinacei, sed succussis spinis se defendit. Datur etiam circa
Taschkent et passim in Bucharia.
Nota. Varietas tota alba, annulis spinarum et setarum nullis
fuscis, extat in Museo Academiae Petropolitanae.
62. HY S T R I X dor s a t a.
H. cauda mediocri annulata, spinis brevibus pilo intermixtis.
Hystrix dorsata, Lin. syst. XII. I. pag. 76. sp. 3. Schreber,
mammal. IV. p. 6o5. tab. 16g.
Hystrix Hudsonis, Edward, av. I. pag. 5a. tab. 5a. Brisson.
quadr. p. 87. sp. 3.
Urson, Buffon. hist. nat. XII. p. 426. tab. 55.
Canada Porcup, Pennant, syn. quadr. p. 394- n. a5j.