
ferum, ’ timidum, mordax, nec ullo modo cicurandum animal. Oculi
irato viridi fulgore scintillant, non tarnen in tenebris valde conspi-
cuo, licet sit noctivagum. Caeterum hybernae pelles copiosissime
apud nos in pelliceas vestes consuuntur, quae ad Sinas, Turcas et
Europaeos maxime mittuntur; intra Rössiam enim parum iis utimur,
et caudae, quae maximo essent ornamento, lege prohibitae sunt,
privilegioque Majestati reservatae. Capiuntur Erminea vel laqueis
ad cuniculos statutis (Slopez. Pass,') vel decipulis compressoriis in-
escatis, arcubusve filo trans tramitem ducto explodendis, et ante ca-
vum in nive factum et inescatum statutis. Carnes animalis, detracta
per incisuram posticam integra pelle, abjiciuntur ; neque enim ipsi
Jàcuti vel Calmucci, qui foedissima quaelibet edunt, Ermineum,
propter foetorem folliculorum ani, qui pellibus etiam diu inhaeret,
in cibum adhibere possunt. Pondus masculis infra supraque uncias
quinque ad octo, foeminis vix ad quatuor usque. Iis, quibus longi-
t.udo corporis 1 o". 2'". cauda 2". 9"'. sine pilo.
3 2. M U S T E L A Ga l e .
M. cauda capite breviore, concolore, pilis aliquot apicis dis-
coloribus (*).
Mustela vulgaris, Gmelin. Syst. Lin. I. p. 99. sp. 11. Schre-
ber. mammal. III. p. 498- tab. i38.
Belette, Buffon. hist. nat. VII. p. zz5. tab. 29. fig. 1.
Common Weesel, Pennant. Syn. p. 211. n. i5o.
(*) Uix aliam determinationem specificam invenies, quae Mustelam hanc
ab omnibus distinguât.
ß. Hyemalis:
Mustela nivalis, Lin. syst. XII. L p. 69. sp. 11. Helen, act.
holm. i785. HI. tab. 1. Pennant. Zool. arct. Supplemi
p . 53.
Rossice Laska, Lassotschka.
Tataris casaniensibus Lahtschae ; Kirgisis Aston ad Jeniseam
Zurza et Tschoel-ass (i. e. Ermineum viaticum); Baschkms
Jaeza. Jacutis Mugur Ujen (i. e Ermineum muticum) vel
Kyrr - nuss.
Mongolis et Buraetis Unaegin et Ochotonoi; Calmuccis Tschm
et Kolajosch.
Tungusis Dsholokitko, vel Hulaku-Dshelóki. Jucagins Alatschawo.
Lapponibus Seibsch; Lettonibus Schehrus vel Sehrmuhs-, Estbom-
bus Nirh; Permiensibus Lassiza; Sirjaenis Laschiza; Mordua-
nis Akaskae ; TscbeTemissis Kolejus; Votiacis Puhrmak vel
Schatko; Vogulis Chorni (quod pilum habeat tenuem) vel
Charnipui; Ostiacis Chami-Sass; ad Kas fl. Tokulab; Surgu-
tensibus Lyg-pâgul et Kur; Juganis Lyglyhsass; ad Keta ffi
Kuaeka; Estellis Tschurum.
Samojedis, Camaschinzis et Motoris Aksagas.
Arinzis Chulep. Georgianis Dedopala (regina).
Haec Mustela aeque late, ac Ermineum, per Europam et Asiam
speciem propagat; forma, totoque habitu eidem adeo similis, ut
proles ejus videri possit. Occurrit per omnem Rossiam, praesertim
vero frequens in universa Sibiria . usque in maxime orientales et ad