
nitalis tumore per plures dies cohaerente cum femina. Matres cum
catulis in glacie praesertim cubant. Descendunt rarius per Beringii
fretum usque ad ostium fluvii Anadyr et promontorium Caraga,
sed rarissimo exemplo usque ad Camtschatcae littora versus austrum
procedunt. Supra promontorium Americae Alaëska insulae quaedam
a Rosmari frequentia Morshewyl cognominatae. In siccum exituri
praesertim dentibus exsertis corpus promovent, quo non raro fran-
guntur, ideoque passim in littoribus a Rosmaro frequentatis colli-
guntur. Ob durissimum corium hastis configuntur difficillime, nec
nisi quum corpus protrahunt, cubantibus vix vulnerabili corpore.
In mari non sine periculo oppugnantur, quippe ferociter dentibus
navigia adoriuntur. Coria Tschuktschis ad scaphas, cames in ci-
bum adhibentur, sed dicuntur esse durae et coerulescentis colons
adeps vero sapidissima. In ventriculis dicuntur inveniri limaces,
quos avide comedunt Tschuktschi. Praecipua ex iis praeda sunt
dentes exserti, ebore duriores, intus punctis subpellucidis variolosi,
e quibus opera tornatilia varia; maximi pondère viginti librarum sin-
guli. Medulla ilia variolosa Rossice Shedra vocatur, sed major pars
pulcherrimae albedinis. Coria pro loris curricular iis, dentes pro ebore
venduntur. Coraeci e loris retia conficiunt balaenis capiendis.
Os priapi Rossis rasum pro remedio domestico ad stranguriam, imo
ad Gonorrboeam; ad acunenda tela Correcis et Tschuktschis usita-
tum, quae periculose vuliierant, dum osseum acumen in vulnere facile
diffringitur.
N o t a p In Rosmaro, quern vidi et cujus iconem addo: dentes
ebumei médiocres, primores nulli, molares obtusi parvi, in infe-
riore maxilla utrinque quatuor, in superiore très, cum parvo tamen
in sinistro latere, aecessorio. Pedes breves, omnes pentadactyli, di-
gitis corio connatis, antici extimo lobo longiore, postici retro protensi,
in extima lacinia longiore. Unguium, vestigia exigua supra
lobos digitales. Caudae loco coccyx inter posticos pedes prominula.
Penis osseus exsertus, sesquipedalis, Pellis extus tota squamulis epL-
dermidis scabra, tota pilo mollusco, crispulo, brevi, fusco-rufescen-
te muscosa. Mystacis setae rigidissimae, in labio superiore tumido,
bilobo creberrimae. Aurium meatus externus exiguus, nulla auricula
marginatus, in ruga circulari cutis coarctatus. Narium cavitates
antice ampliatae, laeves, aquam recipientes et ejaculantes, mtenora
occupant ossa multilamellata spongiosa, majus et minus, amphssi-
mam odoratui superficiem praebentia, quo aeque ae auditu pollet
Rosmarus. Historiam naturalem animalis egregie tradidit Opt. P en n
a n t (Zool. avct. loc. cit.')
N o t a a. Vidi olim Bremae in Museo Pharmacopoei M e l m
dentes exsertos Rosmari in vicinia urbis, ad Visurgin e colie prae-
rupto erutos. Simul elephantinum ebur quadripedale prope Peters-
hagen ad Visurgin inventum.
O R D O VII.
C E T A C E A .
Cognitio Cetaceorum in maribus Imperium Rosso asiaticum ab
arcto et oriente alluentium hucusque imperfectissima est. Nec tamen
dubium plerasque species quae inter Groerilandiam et Spizber-
genses insulas ab Europaeis capiuntur ad nostram Faunam pertinere,
ulteriusque per mare arctoum evagari, et in orientali oeeano plures
etiam dari species .non bene notas. Nolui tamen certis immiscere
incerta, et eas tantum hie enumerabo species quae observationibus
constant, addito brevi elencho Cetaceorum, quas incolae insularum