
leve onus imponitur. Triennis ad minora onera portanda (CC. cir-
citer librarum) adhiberi potest et quarto quintoye castratur. Adulti
in longa itinera XVI. pondo russica (64.0 libr.) facile port ant , in breves
trajectus ad 40 pondo usque sustinent. Tugurium Nomadicum
seu Scena integra unico imponitur. Lana sua et pelle et portandis
praesertim oneribus et lacte sunt utiles. Lac non fundunt, nisi prae-
senti hinnulo. estque pinguissimum. Lana ab immixtis pilis cre-
bris expurgata, colore et mollitie prope ad Vicunnae lanas accedit,
pro panno aliisque textilibus et coactili opere commoda. Hinnulo-
rum carnes sapidae dicuntur; sed sunt inter Nomadas principum da-
pes. -Ad equitationem plane sunt inutiles, passu enim adeo grayi
et succutiente gradiuntur, ut insidentes prae fatigatione et interaneo-
rum paene laceratione nequeant perferre. Sed ad transitum per pro-
fundiores aquas servire possunt. Tauro-Tatari eos plaustris jungunt,
ope transversi jugi inter collum et primum gibber impositi; tali modo
vel maxima onera autumnali tempore, cum paene inviae sunt re-
giones, facile trahunt. Fatigati autem proeumbunt et nullis verberi-
bus e loco pelli possunt, etiam nimis onerati, sed morsu et saburra
ventriculi succusso capitis ejectu se defendant. Ululatus camelorum,
praesertim vespertinus, longe exaudiendus, partim asini rudientis,
partim canis ululantis similis. Ulqlant autem hianteore. — Apud Bu-
raetos singuli cameli, licet multo minores, octo vel decern equis et
40 Rublonibus aestimantur. Calmuccis in multo majori sunt pretio,
et in Taurica ultra centum Rublonibus constant. Equi non assueti
camelos perhorrescunt et ab iis in fugam aguntur, unde in bellis
contra equitatum prodesse possunt. Ad Plescoviam, brevi post Nar-
vensem cladem, equitatum Suecorum in fugam verterunt cameli ab
auxiliariis Calmuccis in primam aciem acti (Perry State of Russia,
London, 1716. 8vo p. 277.) Cameli foeminae quibus exosus hinnulus,
a Davuro - Tungusis lamentabili musica monocbordi in miseri-
cordiam flecti vidit N. Sokolof. Sunt variis morbis obnoxii et facile
vulnerabiles. Scabiosos Nomades aspbalto inungunt. Generan-
tur etiam in Camelorum ventriculo Aegagropilae, e ramentis plan-
tarum coagmentatae. Calmucci referunt hybrido congressu banc
speciem generare cum Dromedario, binnuloque duos quidem esse gib-
beros sed minores, praesertim posticum.
Nota. Colore variant: vulgo gryseo vel subtestaceo, magis
minusve obscuro, fusco-gryseo, pallide exalbido, in quibus apud Cal-
muccos quidam capitfe cum parte colli albent; albi apud Nomadas
rariores, frequentes in Tauria, ut et pallidi. — Apud Buraetos quo-
que et Mongolos in frigida patria Cameli plurimi nascnntur albi vel
albescentes. Dantur in Tauria etiam nigriy omnium fere rarissimi.
116. CAM ELUS D r o m a s .
C. topho dorsi unico. Lin. syst. XII. I. p. 90. sp. 1.
Camelus Dromas, Prosp. alpin, aeg. I. p. 223. tab. 1.
Dromedarius, Brisson. quadr. p. 33. sp. 2. Buffon. hist. nal.
XII. p. 211. tab. g.
Arabian Camel, Pennant, syn. p. 117. n. 58.
Rossice Bucharskoi Werbljud, vel Odnogorbney Werbljud. Bo
cbaris Uschtura-Loch.
Apud Nomadas nostros raro, rtec nisi inter proceres et ditissi-
mos. Calmuccorum alitur et majori in pretio habetur. Frequentior
in Persiae parte australiore; minus cultus in Natolia, per lubricas
ab byemali pluvia vias incedere nescit. Apud nos tantum major va-
rietas nota, procërior C. Bactro et oneribus iisdem par, sed clima-
tis impatiens, tenerior, unde vix Asiae progenies esse potest. Va-
rietas ad equitandum utilis (Raguahil) apud nos non visa.