
AVI UM. O R D O |
P R A - E P E T E S .
I. S T R Y G E S.
Tenebrarum amantes Stryges, propter latebras in alpestribus
sylvaticisqne desertis magia: inaccessas et noctivagum vitae genus,
pauciores per Russiam atque Sibiriam Rapacibus diurnis videntur; et
tarnen ubique vere copiosiores esse, quam in Europaeis regionibus,
suadet specierum apud nos multitudo,- copiosum e murini generis
animalculis pabulum, et quod in campestribus regionibus, ubi an-
gusti sylvulârum tractus fluentum ripas concomitantium latebras minus
extensas öfferunt. et reliqua regio magis patet, insolita ubique
individuorum copia occurrunt.
Inter Rapaces hoe genus ideo facilius digeritur, quod species
ejus constantes, varietatibus vix contemeratae, neque secundum aeta-
tem, ut Falcones, mutabrles, descriptiones firmas et omnibus individu
is consentanea's permittunt. Similitudo tarnen colorum et pictu-
rae in speciebus multis, difïiciliorem olim solis verbis adumbratio-
nem reddebat, unde ■. auctorum antiquiorum synonyma confundentes
passim fluctuarunt reeentiores. In recentissimis vero Ichnographis
jam non amplius laboramus et si praeter colores, structura aurium,
remigum serratarum numerus, alique semper observata fuissent, etiam
sine ic,©nismis species constarent. Quae ego ad species synonyma
retuli, eorum vix dubium ullum mihi superfuisse certus sum, multoties
collatis auctorum descriptionibus.
Minim videri debet, quod in Europa vulgatissimae quaedam
Strygum species, in Asia boreali paene deficiant, licet alimentum
suppetat; et aliae contra succédant novae in Europa ignotae. Species
europeae nostrae Faunae praesertim denegatae, mihi saltern per
septennium continuae venationis non oblatae, sunt: Stryx flammea
et stridula. Propriae borealis nostrae Asiae sunt: S, XJralensis et si-
birica. Communes cum maxime borealibus Europae et Americae,
licet nullibi aeque copiosae, ac in media Sibiria, S. nyctea et Ulula,
_ Omnes caeterum Stryges id commune habent, quod iratae ma-
xillis collisis crépitent cum sibilo.
1. S T R Y X Bubo.
S. aurita, fulvo - varia, remige sesquialtera servata, alula, tectri-
cibusque subalaribus apice nigris.
Bubo Auctorum omnium ; Brisson. ornith. L pag. 477. Lin.
syst. I. p. i 3i. sp. 1. Frisch, av. tab. ,g3 J
Bubo atheniensis, Edwards glean. I. p. 3j . tab. 227.
Le Duc ou grand Hibou, Buffon. ornith. I. p. 33a. tab. 22.
(pessima.) D’aubent. icon, color, tab. 435*
Greateared Owl, LatKam. syn. av. I. p. 116. sp. 1.
/3. Stryx scandiaca Lin. syst. I. pag. i32. sp. 2. Faun. su. II.
n. 70. Latham, syn. av. I. p. 120. sp. 3. Russis vulgo Filin et Bugalen; Malorossis, Cosaccis et in Sibiria
passim Pugatsch (i. e. terrifica). Tataris Jaebalak; monti-
colis Sibiriae Ugu. Baschkiris Uiku (a voce); Jacutis Yss,
vel Oel - pyrgalak, (ab aüribus, quas ilia gens in mitris imi-
tatur), item UehgUrae (a voce). Mongolis Schar'a - Schabun
39