
Bubalus Auctoruin, Brisson. quadr. p. 8t. sp 4.
Bos Bubalis, Lin. syst. XII. I. p. qq. sp. 5.
Le Bufle, Buffon. quadr. XI. p. 284. tab. a6.
Rossis Bunvol, Buila. Calmuccis Ussun-ukir (Armentum aqua-
ticum ) Kirgiso - Tataris Sughun ; Tataris Caucasi Gaumysch.
Armenis Gaumytsch. Sinensibus Nju-ta.
Domesticum armentum in Georgia, apud Armenos, Astracha-
niae, in Tauricae chersonesi montanis sylvosis, et in Moldavia.
Taurici et Moldavici Bubali multo minores et pilosiores persicis,
aestate tamen praeter sparsos setosos pilos fere nudi. Hyemes in
aprico non bene ferunt, sed ad onera vehenda multo valentiores Bobus
domesticis et lac praebent majore quantitate, pinguius, sed cu-
jus butyrum gustu sebaceo est. Animal moschum valde olet, etiam
excrementis. Aestate caloris impatiens aquam intrat vel in palude
decumbit. ■— In profundiore aqua non natat sed sub aqua transit so-
lis naribus exsertis. Lentum ad omnia, nisi quum irascitur. Gradi-
tur protenso capite. Mensibus 12 utero gestat vacca. Vituli pilosiores
nascuntur. Tergora crassissima et praestantissima pro corio
solearum. Animal plus duplo pretio carius Bobus vendi solet.
Nota. Cutis color in omnibus fuscus seu exsolete niger. Pitt
setosi nigerrimi, fasciculatim sparsi subtus elongati. Cornua utrin-
que reclinata, lunata, in senioribus maxima. Lingulae latiores quant
Bobus, ut omnia va-stiora et robustiora.
i 3 i. B OS Poephagus. TAB. XXII.
B. cornibus suberectis, cauda undique longisstme villosa sericea.
Poephagus Aeliani hist. anim. lib. XV. cap. 14. XVI. cap. 11.
Boeboeli (Bubuli), Witsen. N. en O. Tatar, ed. II. vol. I.
pag. 66.
Boeuf velu, Be Bruyn it. mo.sc. 1. p. mo. tab. 129.
Vacca grunniens villosa, cauda equina, Gmelin. (sen.) Nov.
com. Petr op. V. p. 33g. tab. 7. (cornuta), p. 3i. summar.
Bos grunniens, Lin. syst. XII. I. p. 99. sp.
Vache de Tartarie, Buffon. quadr. XV. p. i39.
Pall. act. Petrop. I. part. a. p. 33a. Nord. Beytr. I. p. 1.
tab. 1. (excornis).
Mongolis Sarlyk - ukir. Kirgiso - tataris Siiggun. Sinensibus Si-
niju (Vacca la vans). Tangutis Wremong.
Domestica apud Mongolos passim alitur, et in Vivario Moscu-
ensi speciem propagat, a magnitudine, qua spontanea inter Tybetum
et Indiam habitare fertur, admodum deminuta, mihi tantum excornis
visa, tubere verticis osseo prominentissimo, ut icone expressum
est. Descriptionem meant (loc. cit.) non repeto. Incessu, moribus,
aquatili instinctu tantum habet cum Bubalo similitudinis, ut ex eadem
fera stirpe, quam Mongoli Chainuk vocant, et majorent perhibent
orti videantur. Differt maxime villo largo, prolixo, subtus (ut in
Bubalis etiam) prolixiore, caudaque equina, longissima, sericeis pi-
lis undique laxe operta, saepe nivea, ut et ipsum animal. Vituli
villo crispo nascuntur. Longissimae caudae meminit Pennant, (hist,
quadr. I. p. 2a.) in museo britannico asservatae.
XXVIII. A N T I L O P A E .
Elegantia cervino generi baud impar Antiloparum genus, in
SpicilegHs (Fase. I. et XII.') quondam ita stabilivi et illustravi, ut
nihil in dictis vel mutandum vel addendum inveniam. Species ejus
in ditione Faunae Rosso - Asiaticae tantum quatuor novimus. Vpx
3a.