jam magna ex parte innotuerant, Linnaeus judiciose ex illis
selegerat, praesertim quoad quadrupedal aves et inseeta, in
illis Rajum, in his Swammerdamium secutus et seriem
•eomplevit. A recentissimis generum subdivissionibus et no-
minum multiplicatione inutili semper abhorrui, quam tantum
novandi eupido et elarescendi prurigo genuerunt. Rariorum
specierum, praesertim quae minus bene determinatae sunt vi-
sae, et novarum omnium descriptiones aecuratas et omnium,'
quantum potui, mores, instinetum, amores, pabulum* venandi
modum, migrationes prosecutus sum. Anatomicas adnotatio-
nes adjeci, praesertim quas in Zootomia desiderari vidi; dis-
seeui enim fere omnia quadrupedia et aves, quae sors obtulit.
In Ornithologia quoqtie interaneorum notabiliora momenta non
neglexi. Neque inutile credidi pondera et mensuras, in
vulgatioribus generaliores, in raris et novis accuratiores adji-
cere, ne quidquam desiderari possit, et ut ex illorum com-
paratione aliquando pateat: quantum in mutanda animalium
mole, clima et locus valeant. Varietates nullas neglexi,
quae in Zoologia maximi momenti certe sunt. Collegi etiam
nomina vernacula animantium omnium linguarum in Imperio
Ruthenico usitatarum, eaque secundum gentium affinistates
ordine exposui et secundum pronunciationem, orthographia
latino-germanicae convenienti, litteris exacte expressi .leones
additae sunt praesertim tales, quae Zoologiae hucusque de-
fuerunt. In genere operam dedi, ut circa Species animalium
apud nos inquilinas nullum dubinm superesse possit (*), syno-
nymorum etiam correctis passim hallucinationibus. Qiium
autem in dissita, barbara regone, ubi vivo, novissimorum
librorum, praesertim Ichnographorum non fuerit copia, cita*
tiones horum omissas fuisse non succensere velint Lectores,
et aliquas, praesertim in classe Insectorum pro novis forte
posui species, quae novissimis hisce auctoribus jam innotue-
runt, et sub aliis forte nominibus descriptae sunt. — Sunt
autem omnino justissimae illorum querelae, qui pruritum ho-
diernorum Naturae consultorum, nova, per arbitrarias et arti-
ficiales generum subdivisiones, cumulandi nomina vitupérant.
Et est utique res etiam gnaro taediosissima aeternos in synonymis
dissensus conciliare et species e synonymorum varietate multipli-
catas castigare. In quo plurimam culpam ferunt cumulata Syste-
mata artificialia, quae, pro conditoris arbitrio, ut novitate se
(*) In Amoenit. Acad. •vol. 7. Dlss. de necessitate hlstoriae naturalis Rcsslae p.
4-5o. §. 8. quaeitur : „ D ie milii, et eris mihi magnus Apollo, qualia sint
„ilia Mammalia et aves, quae descripta in Museo Pelropolitano sub nomi-
„nibus : Furunculus myodes, p. 343. mustela daurica, cauda carens, cu-
„niculus dauricus caudatus, p. 344- Mus cauda carens, p. 347. Talpa
„aurea, p. 34g. Tinnunculus fuliginosus, p. 35J. Noctua daurica, p. 363.
„Pica daurica, p. 36j. Columba rupicola, p. 3j3. Alauda tungusica, p.
„ 3 7 6 . Motacilla capiteet ventre flavo, p. 3p(j. Linaria longicauda, p. 3g6.
,,Tschiptirra tungusica, p. 3gy. Grus daurica, p. 45o. Trynga samojedica,
•tip. 402. Mergulus Lutorska, p. 4o5. Anser leucorhynchos, p. 406. caet.
„quae nomina confusa sine descriptionibus, sine uotis specificis, sine
„iconibus exhibentur.v