
XXXV. B A L A E N A E.
In genere observatum fuit Cetacea, inde ab ostio Lenae usque
àd promontorium sacrum (Swaetoi Nos,) Sibiriae maxime borealem
partem, propter vicinas et continuas glacies, nulla omnino observari.
Inde autem a freto Beringii, per omnem orientalem Oceanum et
usque in sinus Ochotensis secessus copiosissimae vagantur, et homi-
nem minime tinrent, quippe a jaculatoribus parum adhuc territae.
In genere tarnen mole minora observantur, quam quae in mari arcti-
co inter Europam et Américain occurrunt. Balaenarum quoque, si
fides accolis, major in orientalibus maribus specierum numerus, quam
nobis hue usque innotuit, dicitur occurrere, ideoque non erit super-
fluum hie enumerare quotquot e relationibus hyperboreorum colligere
datum fuit specierum vel varietatum umbras:
1. Maxima Balaena Canagicae aleutorum lingua appellatur Um-
gullic, quam, si fides verbo, dicunt ad qüinquaginta Orgyarum lon-
gitudinem excrescere. Laminae tarnen corneae illi breves, inutiles,
nisi pro asserculis. Est haec pariim pinguis, minime in dorso. Venter
planus, rugis aratus; ossa non -admodarn compacta. (An Balaena
Mysticetus?)
2. Balaena Canagice Gulammak, ad triginta orgyarum longitu-
dinem dicitur attingere. Laminae corneae huic longissimae, ad a
orgy as quandoque assurgentes, e quarum fibris retia et chordas 80
orgyalés pro magnis hamis torquent. Ex una lamina prodeunt fila';
quae nodis connexa triginta orgyarum longituditiem expient. Pin-
guedine dives est; forma corporis cylindracea. Ossa ad tonstruenda
tuguria et promptuaria adhibentur.
3. Balaena Allamak Canagice dicta, nunquam 5 örgyis major
esse solet. Pinguedo multa et ossa compacta, sed laminae corneae
illi breves.
4. Balaena, AggamachscUk dicta,, raro decern orgyas superat.
Laminae in ore corneae albae, bipedales. Venter planus, rugis ara-
tua. Pinguedo multa. Membranae intestinorum et reliqui corporis
pro consuendis lacernis non durant contra pluviam.
5. Balaena Tschiekagluk, viginti praeter propter orgyarum: corpore
est tereti, pinguissimo; laminas corneas in ore gerit ulnares,
et ossa largitur admodum compacta, ad usus domesticos optima.
6. Balaena Kamschalang Aleutorum ad s5 orgyas excrescit.
Corpore est tereti et admodum pingui. Laminae corneae egregiae,
triulnares. Ossa non requiruntur.
Cete dicuntur medio Martii cougredi, transversim foeminae su-
perveniente mare. Gérant utero per annum et Aprili fere pariunt,
singulos , tumque ad littora appropinquant, comité ut ferunt et pro-
lem quasi sustinente mare. — Cete in genere Aleutis sen Canagica
lingua audiunt Allah; incolis insulae Kadiak Ahuk; ad Nootka Ay a-
tùp; Japonensibus Kwusehira; Curilis Rika; Camtschadàlis Den vel
Day; ad Tigil il. Jungéi; Coraecis Suuugi; Lamutis Kalüm; Jacutis
Kahlyhm; Samojedis Chaly ; JucaginS Ontschi - toUau (i. e. Bestia
mHairsi nap)r.a emissis enumerabo species, li_ cet, paucas, de qui.bus
certo constat.
14,8. BALAENA P h y s a l u s .
B. spiraculo frontali flexuoso, dorso extremo pinna adiposa.
Physeter, Plin. hist, nat, l. 9, c. 4- Z. 32. c. 11. Sibbald.
phal• p. 23. Willughb* ichth• p- 4 1,
Balaena edentula, corpore strictiore, dorso pinnato, Raj.
pise. pag. 9. Klein, pise. miss. IL pag. i3. Dale harvic.
pag. 4x0. ». a