
multa ubique docenda et discenda sint ad directos usus vel
plane non, vel nonnisi e longinquo facientia ? quae tamen is,
qui profitetur scientiam, et optimo quidem jure, haud tan-
quam superfluva spernit, nec sperni posse sentit. Nonne
scientiis philosophicis, physicis, Chemiae, Anatomiae, theo-
riae medicae itidem minutiae et allotria exprobrari possent ?
Utique ut recte Seneca, si hominum sapientiam omnem et
megotia gravissima sereno animo excusseris, omnes tales sunt,
ut altioribus mentibus, iis quibus punctum est, quod ferro et
igni inter tot gentes dividitur, contemtui esse debeant. — Si ad
dignitatem scientiae cujuscunque, quae directum humanitati
et notabilem praestant usum, posthabitis et rejectis omnibus
quae complent, expoliunt, perficiunt, juvant ; heu quantillum
supererit cognitionum ? Nonne autem hisce nauseosis palatibus
accommodatae scientiae ad antiquam sensim barbariem redu-
cent ? -- Quicquid enim immodici antiquitatis admiratores (*) dicant,
non admiranda quadam vi judicii, neque selectu nau-
seosa, praesertim in Naturae historia tractanda, summa tantum
rerum capita delibarunt seniores, sed potius, ipso, non ex-
cepto A risto tele, idfecisse videntur, quod in omni primum
excoli coepta scientiae parte fieri solet, vel quod Topographi
parum cognitae regionis ordiuntur, illud nempe dixerunt,
quod magis illustre in oculos incurrebat j unde illorum medio-
critas hodie quibusdam judiciosus delectus videtur. Sed si
magis obvia et saepe graviora praeoccuparunt priores, non
ideo nihil agunt, qui postea excolendae scientiae operam
collocamnt. Sic, ut in reeentiori exemplo consistam, quam-
quam Swanimerdamius operosis et nobilissimis observatis
Insectorum naturam, minutiosum anatomen et metamorphoses
patefecerat, attamen si minutiosa Reaumurii, R oeselii,
Lyoneti non accessisset industrial multa" hodienum egregia
nos laterent.
Denique, posito multa nunc historiae naturalis cultores
nunc occupare, quae ad Scientiae tantummodo complementum
serviunt, immo quae tantum juvant; nonne istae minutiae, ad
futures usus aliquando forte dirigendae, praeferri possunt tot
seriis nugis, quibus Rhetorica, Poësis,, garrula Iurisprudentia,
aeternumque duraturae Metaphysicorum atque Theologorum
rixae tot voluminum mdllia post inventam TDypographiam
adimplerunt. Nonne Physiophtlôrum etiam indoctiorum ludi,
Musea, immo nugae, saniore judicio ponderantibus, praefe-
rendae videbuntur ludis scenicis et pecuniariis, quibus tam
prodige tempus et foitunas impendunt proceres ? vel pictis
tabulis et arte sculptis imaginibus, quae thesauris redimuntur,
ut ad tempus sint spectaculo ? vel tandem reliquis luxuriae
et suberbiae crepundiis, quae in tantum hodie invaluerunt,
ut mundum fere regant et meta sint, quo turba omnis cul-
tiorum hominum, etiam per crimina et perjuria, tendit.
Denique, si phylisophico animo interest globi nostri universum,
et relationes, similitudines, divortia, naturam corporum