
ß. Motacilla erythrogastra, Güldenst. Nov. Com. Petr. XIX.
p. 469- tab. 16. Mas, 17. femina. Lath. av. III. p. 424.
n. i3. Gmelin. syst. Lin. II. p. 975. sp. 118.
Motacilla Samamisica, Hablizl. N. Nord. Beytr. IP. p. 60,,
Gmel. jun. itin. IP. p. 181. Gmel. syst. Lin. II. p. 978.
sp. 134.
In montanis apricis regionum transbaicalensium, praesertim in
salicretis circa Selengam, Tschikoirum et Ononem fl. frequentissima,,
cum Hirundine demum et post Oenanthem adventans. Arbusta et
terram legit, caudam crebro motitans, cum voce interrupta, pipiente
(tik tik) fere Sittae. Ad pagos, imo sub urbia quoque familiariter
aeeedit. Mas tempore incubationis cantillat, sed multo détérioré
modulo quam vel Coerulecula, vel Curruca. In reliqua Sibiria haec,
species mihi nunquam obviam fuit. Videtur tarnen per australiora
alpestria juga usque ad Caucasum evagari ; ' majores equidem erant
sibiricis, quas inde adlatas vidi, sed per omnia, in utroque sexu,
alias simillimae (/?). De his cf. Güldenstaedt et D’Aubent. pict.
tab. 668. fig. 2? Si sit distinguenda poterit Ceraunia appellari.
Descr. Phoenicuro ita fere similis, ut Strapazina Vitiflorae.
Statura paulo procerior. Rostrum nigrum; anguli oris et os intua
flavum, ut et lingua bifida. Vertex cum cervice canus; frons exal-
bida. Gula et collum subtus late atra. Dorsum et alae nigra, hae
macula alba, remiges secundarias 11-18. occupante. Brachia subtus
dilute fulva. Subtus tota avis intense fulva. Cauda cum uropygio
fulva, pennis 2. intermediis nigris. — Rectrices interdum 3. laterales
apice exterius fusco - marginatae. Pedes nigri, tibialibus indivisis.
Femina furvo - cinerascens, vertice et cervice eodem colore dilutiore ;
subtus praeter gulam albida; cauda et uropygium ut in mare.— Pulli
(post medium Julii volucres). Capite dorsoque cinereo - fusci, gryseo
guttati vel subsquamati, ut Oenanthes, sed e cauda rufa areola-
que alarum alba facile dignoscendi. Pondus drachmarum 44 ad 7,
in Sibiricis. Longitudo ad uropygium 3 7'". expansarum alarum
8". if".
117. MOTACILLA Leucomela. TAB. XXVIII.
M. gula, dorso artubusque atris, abdomine rectricibusque late-
ralibus albis, vertice albo - nebuloso.
Motacilla leucomela, Pall. Nov. Com. Petr. NIP. pag. 584.
tab. 22. fig. 3. Gmelin. syst. Lin. II. pag. 974. sp. 117.
Latham, av. IP. p. 456.
Motacilla Pleschanka, Lepech. Nov. Com. Petr. XIP. p. 5o3.
tab. 14. fig. 2. Falk. itin. III. p. 405. tab. 3o.
Motacilla longirostris, Gmelin. jun. itin. III. p. 100. tab. 19.
fig. 2. Gmel. syst. Lin. II. p. 978. sp. i3 i.
Rossis ad Volgam Pleschanka (recalva), item Kamenschik eodem
cum Rubetra nomine.
Circa Volgam australiorem ad montosas et praeruptas ripas,
itemque circa Altaicos montes et in rupestribus ad Selengam frequentissima
avis, jam exeunte Martio adventans, etiam in Dauuria. Ni-
dulatur in rupium fissuris, littorumque praeruptorum cavernulis inac-
cessis. Habitacula fugit. Vesperi circa aquas versatur et lavat foe-
mina, cantillante interim cum alarum motu, mare, modulo brevi,
ferme hirundinis, cujus cum pipitu etiam subvolat. Vescitur praesertim
phalaenis. Hominem parum timet.
Descr. Magnitudo paulo supra praecedentem. Rostrum nigrum,
ore intus lutescente. Nares ovali - oblongae, nudae, exiguo
lumine perviae. Lingua angusta, extremitate lineari bifida, basi
etiam exterius ciliata. Indes obscurae Pertex albus, parum fuligi-
noso nebulosus; cervix candidior, Gula et collum usque ad oculos