
magnas ambages in circulum euntes. Fluvios majores plerumque
eodem quotannis loco tranant, solitos tramites sequendo, qui ideo
fossae instar pedibus excavati cernuntur. Sic Anadyr, Indigirkam,
Janam, Kovymam, Lenam, Olenek, Jeniseam, Obum trajiciunt, et
in eo trajectu multi a venatoribus scapha vectis, in medio alveo,
hastis conficiuntur nisi fortuna dederit, ut adhuc glacies pontem.
praebeat. Migrant autem vere, distinctis agminibus, primo foemi-
nae cum hinnulis, et paulb post mares adulti. Capiuntur alias etiam
a Jucagiris magnis retibus loreis dealbatis in nive statutis, in quos
clamore et canibus, quos admodum timent, compelluntur, vel la-
queis inter arbores suspensis, variisque dolis aliis. Inimicos praeser-
tim habent Ursos et Gulones, qui iis dolo insiliunt, Lupos et ut fer-
tur etiam Ermineum, quod in aurem dicitur irrepere, ut Alcibus. —
Be Tarando Lapponico egerunt multi, ante omnes eximie III. Linnaeus,
sed nemo fusius ante me (*) de Sibiricis scripserat; et quan-
doquidem hi magnitudine multum excedant lapponicos, et hie in
yera speciei patria videntur esse, non inutile fore credidi adjicere;
Obensis varietatis cujus Iconem III. Schrebero communicavi, de-
s.criptionem et mensuras.
Descr. Magnitudo infra Elaphum sibiricum, adeoque in hoc
genere tertiae magnitudinis. Capitis forma et situ, brevitate colli,
trunco strigosiore et crassiore, pedibus robustis cursoriis proximus
Alci, imo sirnü io r vitulo, quam Cervo. Caput majusculum, fronte
planiuscula, rostro crasso, obtuso: nasus vitulinus latus, totus pilo-
sus, naribus distantibus magnis, oblongis, antrorsum patulis, margi-
ne crasso toto pilosis.— Labia oris crassa, laxa, margine nudo fusco
grandinoso, versus buçcas. papillis conicis hirta. Dentes in suo ge-
(*) Siralsundisches Magasin, i r. Tbeil p. 3go. seq.
nere minimi, distantes, teretes, in senioribus speciminibus plane
detriti, brevissimi, exteriores sensim minores. Oculi médiocres; pal-
pebrae margine nudo fuscae, ciliis plane nullis. Canthus anticus ex-
planatus in aream triangularem, effusam in sinum lacrymalem majusculum,
conicum, labiis pilosis conniventem, vix sebiferum. Feri-
ophthalimum magnum, crassum, ultra dimidium pupillae adductile,
margine fusco - nigrum. Irides gryseo - fuscae, uti pupilla ovales.
Axis aperturae palpebrarum fere cum naribus coincidit; at diameter
major iridis axin illam fere semirecto angulo secat, antrorsum ad-
scendens ; unde oculi torvi apparent. Fili supraciliares longi nulli,
parcique in labio supenore sparsi. i— Aures médiocres, obtusae, vil-
lo conniventes, intus versus basin porcis duobus margini subparalle:
lis, quorum intervallum introrsum subconvexum. Cornua adultis lon-
gissima, gracillima, subelastica, cinereo - albida, laevigata, tereti
compressa, in summo vertice subdistantia, sensim divergentia, arcu
versus dorsum facto antrorsum ramis et palmis vergentia, variantia
in variis, numéro ramorum et digitorum in palmis; In genere tripartita:
primus ramus ex ipsa corona commun antrorsum porrectus, di-
rectione rostro subparallela. Hie dexlro cornu plerumque vertica-
liter compressus, extreme varie palmatus, supra ipsum medium
rostrum obliquatus; sinistri simplicior, extremo subramosus. E re-
clinata parte cornuum secundus ramus principalis e singulo antrorsum
protensus, qui extremo palmato - multifidi, magis patentes , inaequa*
liter ramosi. Hinc extrema cornuum antrorsum arcuata, summitate
latiuscula, compressa, modo palmata, modo ramoso - multifida termi-
nantur. Praeterea ramuli varii diverso numéro et situ accessorn.
In foeminis divisio eadem, sed paulo minora omnia. In. anniculis
prima cornua subtrifida. Sulci obsoleti, vasorum forte impressiones,
in omnibus longitudinales, ad ramos subdivisi. — Collum bieve,