
nempe pelle farcta vituli mueo vaginae matris inuncta; vel (ut Jacu-
ti faciunt) capite solo vituli cum appensa cauda; seu tandem ut iis-
dem, aeque ac Mongolis et Calmuccis in more est, ore in animalis
anum suffi antes, vel pugnum vaginae intrudentes, quo facto lac emit-
tunt vaccae pleraeque. — Apud idolatricas Sibiriae gentes quoad co-
lorem superstitio talis, ut n:gra animalia sacrificio daemonum destin
nata credant, et hostiarum nigrarum pelles capite deorsum pendulo
suspendant; bonis contra geniis sacrificantur vaccae albae, vel rufae,
ore albo, earumque pelles capite sursum adfiguntur. — Lactis pluri-
mus et multiplex est lis us, quod tamen crudum et recens nulla no-
madica gens dégustât, crudo sanguini comparantes. Acidefactum
omnes copiose in cibo et potu adhibent, imo acido lacté etiam vac-
cmo, copiose hausto, inebriantur, minori tamen gradu quam equino,
et item spiritum ex illo, minore licet quantitate destillatione eli-
ciunt. Plura e lacté praeparata, cremor lactis recentis cocti, caseus,
butyrum agitatione vel coctione praeparatum, pulticulae e radicibus
variis (Liliorum et Erythronii bulbis, tuberibus Lathy ri , Fumariae
et radicibus Hedysari lenensis edulibus ) vel cum libro pinastri in
lacté coctae, (*) variis gentibus praecipuus sunt cibus, praeter carnes.
— Boves ad plaustra et aratrum adhibent apud nos Malorossi,
Tauro-Tatari et Cerkessi; portandis oneribus et foeminis pro inequi-
tando serviunt apud Calmuccos, Kirgiso - tataros, Mongolos et Jacutos.
&■ U rus, fera sme dubio stirps armenti nostri, praeter Lithua-
niae et Moldaviae sylvas et nemorosa Caucasi nuspiam apud nos,
ne nomine quidem notus, licet tota Imperii septentrionalis plaga
(*) In trans - lenensi regione Sibiriae species quaedam Claytoniae, tuberosa
radice, in paludibus crescit, cujus tubercula, pauca quantitate lacti
incocta in gluten illud spissant tenâcissimum, grate acidum, quod vesi*
cae inclusum diu, pro fermento aciditatis tonservari potest.
continua fere sylva a mari balthico ad extremum usque Orienten*
tecta sit. Etiam in Lithuania et praesertim Caucaso hodie rarissi-
mum est animal et in Asiae interioribus plane ignoratur. Quod cum
ita sit et quasi adventitium in antiquo orbe Urum esse suspicio in-
de moveatur, Americae autem septentrionalis copiosissimi Bisontes,
cum Uro nostro ejusdem speciei esse dubio fere careat, Uri et armenti
nostri primam originem e novo orbe derivandum esse fit ve-
rosimile, quantumvis problematicus videatur modus, quo per tantum
aequoris spatium olim in Europam transire potuerit animal tantae
molis; nisi forte antiquam de Atlantide traditionem in auxilium vo-
care volueris, sive statuas diluvianis fluctibus abreptum magna cele-
ritate ex America in Europam appulisse. Neque minus mirum est
stirpem spontaneam adeo ferocis et valentis animalis fere totam ab
homine debellatam et jugo subjectam nunc esse et tamen usque in
ultimum Asiae angulum cop ose domesticam pasci, ubi in desertis
nulla spontanea superfuerunt. — De Uris Lithuaniae Rzonczinsky
et Kleinius loc. cit. — Moldaviae Urum, cujus caput a principe
quondam Dragosch pro insignibus prmcipatus adscitum fuit, celebra-
vit princeps Cantemir et etiamnum in Moldavia dari Urum testae
tur Sulzer in Dacia illustrata (*). De Caucasicis Uris notitiam in
schedis reliquerunt Collegae quondam percelebres Loviz et G iil~
denstaedt. llle asserit, circa quinque montanum Caucasi promon-
torium (Beschtau) ab Abassorum principe Islam, aliquot ante septua-
gesimum elapsi saeculi annis,. occisum fuisse Urum, cujus inter cornua
intervallum septemdecim pollicum fuit, et qui e fasciatim secta
teigore lorum dedit 291 pedum anglicoTum longitudine. Contra Cel.
Giild enstaedt, qui ad Uruch fluv. borealis Caucasi, in spelunca
(*) Geschichte ties Transalpinisches Dacicnr, vol. 1. p. 71.
3i