
Per omnem Rossiam et Sibiriam ad usque Camtschateam circa
notabiliores fluvios et flumina, circaque lacus piscosos ubique, nisi
in maxime borealibus satis frequens est. In Américain quoque tran-
siit. Habitat et in Caucaso adCyrum praesertim fluvium, in Persia et
per omnem Tatariam magnam, forte ad Indos usque. Montosa et
sylvatica praecipue amat. In ripis cuniculos fodit, aditu subaqua-
tico, cum altero plerumque exitu, in quo saepe duo, tresve simul de-
gunt. Victitat piscibus, muribus et avibus aquaticis. Piscium praesertim
capita comedunt. Pariunt vere plerumque binos. Pelles vul-
pinis viliores, quondam copiose Sinensibus venum portabantur, et
etiamnum ad fimbriandas eorum et Mongolorum aliorumque plebe-
jorum vestes in frequenti usu sunt. Serviunt étiam, inverso intror-
sum pilo, pro vaginis, in quibus pulcriores Zibellinarum pelles praesertim
pro longiori itinere asservantur. Sacerdoti-bus Rossicis etiam
vulgo ad Mitras adhibentur. — Saepe in nassis piscatoriis, et vivi in
retibus capiuntur; hyeme etiam canibus, quibuscum acriter pugnat,
morsu tremenda. Incessus reptans, demissus, in nive et glaciè cae-
lerrime polito vellere gliscit, caudae etiam motu et nisu adjuta;
provolvitur in dorsum, erigitur in posteriora pugnans;' nec timida
est, sed auscultans. Vox irae nulla, sed moribundae gemitus fere
infantilis. Manibus apte utitur. Quiescit prostrato corpore et capite.
Hyeme praesertim adit alpinos torrentes, qui non glaciantur. ._ Observatae
etiam riostrati simillimaé in insulis versus Americae conti-
nentem sitis, praesertim Cadiac, et in ipso Continentis promontorio
Alaeska; sed in insulis citerioribus deest, Maximae sunt Camtscha-
ticae, ubi gentiles Lutras credunt tugurio illatas, familiaribus mor-
bum venereum inducere. Distinctio autem Gunneri (in not. ad
Leem de Lapponibus) inter marinas, littorales et fluviatiles Lutras
sine fundamento esse videtur; nec unquam apud nos albas inventas
fuisse audivi in tanta eop'a, net ullam varietatem, nisi aetatis. Calor
in vivis exploratus to3° Forenheitianos explevit.
Descr. Forma capitis et crassitie colli accedit ad Phocas.
Corpus totum depressum, magis caput et maxime rostrum, tota forma
natationi aptissima. Rostrum rotundatum, naso lato, depresso,
naribus lunatis, septo distantibus. Labium superius utrinque tumens,
pilo rigido vestitum: Mystaces rigidissimi, retrorsum sensim longio-'
res, 8 ordinum. Verrucae supraciliares lunatae quadrisetae, pone
oculum biseta; verruca magna suborbiculata utrinque ad basin man-
dibulae, pone angulos oris, setis plus quam denis obliqua serie dis-
positis, interque has gularis cum setis duorum parium. Dentes primo-
res supra majores, quorum medii 4 aequales, retusi, extimi cemci,
postice excavati et a caninis remoti; infeme omnes retuso - subtrun-
cati, extimi subexcisi, alterni interiores : Canini teretes, robustissimi ;
Molares supra utrinque duo, infra très, triangulo - cuspidati, serratim
cbëuntes. •— Sutura velleris in toto corpore nulla. Vellus stnctum
e densa lanugine et pilis duriusculis, copiosis nitidis, in ventre ei
cauda subtus magis rude fuscumque, in gula et pectore incanescens,
supra piceo-atrum. Lanugo cana ad cutem albam. Auriculae par-
vae, crassae, semiovales, villo appressae, et meatus angustus, lobulo
acuto villisque arete clausus. Artus breves, robusti, corpon se ap-
prime adplicantes pro natatione, postici vix longiores. Palmae pi
taeque pentadactylae, subtus late nudae, digitis crassis, crassoque co-
rio subnudo inter digitos palmatae; ungues conico - acutissimi. Cauda
robusta, a basi crassa sensim adtenuata, apice obtusa, tota vellere
vestita. Mas exiguo ossiculo penis; pondéré aequat libras septem-
decim; femina non multum supra decern. Vulvae proximo ante anum
sitae labia crassa, subpilosa, ovali - oblonga, antrorsum tumidula,