
sint, e quo vix prominent facies et pedès. Tempore, quum Comes
Petr. Schuvalof piscaturam phocarum, propter oleum ad coriarias
officinas divendendum, sibi vindicaverat, ultra XX millia quotannig
in mari Caspio praesertim autumno, retibus pendulis i5 et ultra or-
gyarum, capiebantur, quorum excoctum oleum 20 hastulis per pon-
do et pelles 6 hastulis vaenibant. Hodie minus copiose. Callidae
sunt, et in mari venatorem non facile adpropinquant; sed hominem
in scapha visum tamen diu sectantur, quasi mirabundae. Captae ho-
mini facile adsuescunt, imo familiares fere evadunt. Vivas domi
habui, quae ultra 8 hebdomadas, sine insigni decremento saginae
vel virium, absolutam inediam patienter tolerarunt, et dissectae ad-
hue adipem trium digitorum crassitie, et intestina muco referta exhi-
buerunt. — Pelles Phocae caninae mire diversae et variegatae, ad
viliores usus plebis, ocreas, subpedalia, operimenta eistarum et man-
ticas adhibentur. Lamuti, Coraeci et Camtsehadali phocarum pelles
in acervum compactas putrescere sinunt, ut pilus defluat, dein in
sacci formam consuunt et corticem Alni alpinae comminutum et aquae
incoctum infundunt, turn que hos saccos agitant et ligneis clavis tun-
dunt, ut color corticis rufus totas penetret et exsudet, unde pulcher-
rimae evadunt. Archangelopolitani catuloruro pelles cum villo pul-
cherrime tingunt nigro colore et in urbes divendunt pro consuendis
ocreis et calceamentis hybernis.
Nota. 1. Varietates Ph. caninae etiamnum curatius persequi
necesse est. Certe et in mari Europam alluente, multoque magis
in orientali oceano, magna est suspicio, plures esse species, quae
ob similitudinem summam formae et magnitudinem aequalem pro
varietatibus habitae sunt. Balthieae vulgatissimae, ut et e mari albo
adlatae, pallido - lutescunt, in dorso lituris et maculis variis consper-
sae plertunque tripedalem magnitudinem non exeedunt. Caspicae
fere similes, flavescentes, minus lituratae. Baicalenses et ex lacu
Oron adlatae magis cano - argentae. Catuli harum vanetatum omnium
albi nascuntur.
Nota 2. Sed dantur in orientali oceano Phocae huic speciei per-
similes complures, sed majores et, ut videtur, diversae, quas utinam
Stellerus aeque diligenter descripsisset ac Ph. suam leomnam et
ursinam. Unicas imperfectas vidi exuvias, cano - pallidas, crebem-
mis maculis ungue pollicis non multo majoribus nigris, ad nasum et
extremos pedes usque variegatas, quas Coraeci sua lingua Hyaal,
Rossi nummularem ( Kapeetscheta Nerpa) vocant, quae mihi ommno
peculiaris videtur esse species. Alias Stellerus obiter commémorât
flavescentes, nigro maculatas; flavescentes castanei colons maculis,
nigras maculis castanei coloria (Coraecis Wydul), quas omnes dicit
esse corpore magis elongato, minusque ventricoso. Posteriori etiam
addit palmas diverso modo conformatas. — Quae de differentns sen
varietatibus balthicarum observât Oedman, conf. in Pennant. Zool.
arct. Supplem. p. 54- n. W* — Sequentem speciem per se distxnc-
tam esse e specimine, quod ex itinere retulit D. D. Merk, cer-
tus assero.
Nota 3. Catulum caspicae varietatis in exuviis coram habeo, to-
tum niveum, vellere fere aeque molli; adsunt catuli Ph. albigenae.
Dicuntur tales rarius occurrere et esse speciei peculiaris.
45. PHOCA o c h o t e n s i s .
P. subauriculata, mystacibus undulatis, plantis forcipatis pal-
misque unguiculatis, minor, vellere molli.
Lamutis Akiba vel Aïkipê. Coraecis Uituwyt. Curilis Punkuro?
Camtschadalis Mardku.