
pygium 6". 3"'. Caudae 5". i o'", nlnae alarum 7'. 6'". expansarum
18". tibiae 1". u". Junioribus subtus puncta cordata et guttata, lon-
gitudinalia. Intestinum bipedale; coeca duo minima adnata. Cystis
bilaria ductibus versus duodenum geminis. (*)
V. V U L T U R E S .
Cadaverum sectatores et ipsi teterrimo carnium et interaneo-
rum odore cadaverosi Vultures, praeseitim calidis regionibus a natura
tributi videntur, ut terram a putridis morticiniis purgent. Ita-
que apud nos pauci et tantum in meridionalibus Imperii finibus vi-
vunt. Habent omnes rostrum, quod forma quandam similitudinem
cum Lari vel Procellariae rostro seu aliquid gallinacei habet, recti-
usculum basi et cylindraceum, extremo tantum aduncum. Hinc al-
bicilla, quae rostrum habet vere aquilinum, male ad hoc genus a
Linnaeo relata fuit. Notabile etiam Vulturibus solis inter Rapaces
seu Praepetes in cauda 14. esse rectrices. Apud nos tres omnino
Vulturum species observatae sunt.
3 8. VULTUR barbatus. TAB. XIII.
V. capistro barbaque gulae setosa nigris, corpore albo, dorso
fusco rhachibus albis.
(*) Ad inferiorem Argunum diligentissimus quondam Studiosus et dein Academicus
p. m. N icatas S o k o l o f e longinquo observavit, sed sclopo at-
tingere non potuit Falconem vel Accipitrem peculiarem de quo ejus ad-
notationem appono: Volatu habituque similis Accipitri variabiii leuco-
phaeo, sed minor; caput supra, dorsumque inter alas et alarum bases
nigra, vel fusco - nigra. Pomeridianis horis maxime volat, copiosior
circa Argunskai ostrog; supra Zuruchaitu non apparet-
Vultur barbatus, Edwards, av. pag. tab. 106. Lin. syst. Is
pag. 123. sp. 6. Brisson. omith. supplem. pag. 26. n. i3.
Latham, syn. I. pag. 11. n. 6.
ß. Vultur aureus Gesner. av. p. 783. tab. 781. Aldrov. omith. I.
pag. 277. tab. 276. Coxe it. helvet. (ed. noviss.) icon capitis.
Gmelin. run. itiner. III. tab. 38. Brisson. omith. I. pag. 458.
sp. 5. Latham, syn. I. pag. 18. n. i3.
Avoltojo barbato, Cetti Uccelli di Tardegna pag. 16. seq.
cum icone.
Aquila maxima, Gmelin. jun. ilin. III. p. 364- tab. 38.
Vultur fulvus, Hablizel ap. Gmelin. jun. itin. IV. p. 179.
Rossice generico nomine Sihp. Mongolis Jelldo; Tungusis Tass.
Tangutis Gooh.
In summis alpibus Dauuriae, inter Tschikoi et Onon fluvioram
fontes, item inter Lenam et Amur fluv. rariusque circa Sajanense ju-
gum habitat. Nidum strait in excelsissimis rapibus, planum, quadri-
pedali diametro, e ramis laryceis contextum, villis ovinis, piloque
capreolorum, equinis setis et plumis vulturino stercore caementatis
calyculatum. Ova alba. Est in suo genere generosa avis, quae non
solis cadaveribus inhiat, sed venatione vivit ita ut Antelopes adoria-
tur, et Ammones visa est e rapibus dejicere ut lapsu occisorum cadaveribus
potiretur. Desertissimarum regionum amans est, et inter
omnes Europae rapaces volucres maxima; venatu difficillima ob al-
tissimum volatum et inaccessas rapes in quibus vivere amat. Tales rupes
ad Ononem ab harum avium frequentia Jellontui a Buraetis appella-
tae. Ircutiae vivum nactus sum specimen, jam per quindecim an-
nos in Cavea enutritum, pulcherrimum, quod pro sequenti descriptio-
ne serviit. Vox er at illi exilis, Aquilae Albicillae aemula, quam et
gravitate corporis et inertia aemulatur. Calor sanguinis in vivo ex