
3 2 4 --- -
altéra coloris soliti. Hujus pellis ad me adlata fuit cum in illis
partibus versarer. Plane albos Capreolos apud nos observatos fuisse
nunquam audivi.
XXVI. A E G O C E R O T E S .
Inter Ones et Capras Lin. limites genericos non invenis, prae-
sertim si spontanea hujus affinitatis animalia in comparationem ad-
mittas. Posteriores tamen ab istis secernens, cum Antilopibus con-
sociaverat III. Linnaeus, quas tandem certis et evidentibus notis, ut
maxime habitu, a capris distinctas esse alibi docui (*). Conjunxi
vero hie sub Aegocerotis appellatione omnia animalia cornibus recur-
vis, angulatis, rugosis, unguhsque spuriis minusculis praedita, scopis
ad genua et sinu lacrymali fere destituta, quaeque apud Auctores,
(Antilopibus exceptis) Ovium et Caprarum genera constituerunt. Et
hie iterum, ut in canibus feci, compositas, ut videtur, per huma-
nam culturam domesticas stirpes, e promiscuo plurium specierum ci-
curatarum congressu ortas, selectisque dein connubiis confirmatas vel
Variatas, tanquam factitias species seorsim èxposüi; quippe quarum
origo non simplex, saltim ambigua, quaeque ideo ad naturaliuiix
specierum nullam absolute referri possnnt. •
122. AEGOCEROS. Ibex. Tab. XV. et Fig. 1. 2. AE. cornibus subtriquetris, extremo compressis, arcuatis, dor-
so convexe nodosis.
Ibex alpium sibiricarum, Pall. Spicil. Zool. fase. XI. p. 3i.
tab. 111. Schreber. mammal. V'. p. 281. Pennant, hist•
quadr. I. p. 49. n. i3. Zool. arct. I. p. 16.
O S p k iU g . Z o o ! . F a so . I . p . 2 .
Capra Ibex, Gmelin. syst. Lin. I. p. 196. sp. a.
' Rossis ad Jeniseam Tek vel Tik. Mongolo-Buraetis Takija. Kirgi-
sis Tau - Toeké. Tataris Sajanensis jugi monticolis et Udensibus:
Mas, Toeghe; femina, Higmae, Hoedus Bitschinjae. Sinensibus
Schan-thi i. e. Montium scansor. Dugoris Caucasi, Sabaudur?
In summis cacuminibus alpium Sayanensium praesertim, ranus
altaïcarum aestate circa nives et inaccessis locis pascitur, hyeme in
clementiora et nemorosa depellitur, ubi a Sayanensibus monticolis
frequenter occiditur intra imperii fines. Extra fines in summis jugis
inter Sohgariam atque Tatariam magnam finesque Indiae1 et Tybetum
sitis frequens éssè' dicitur. Imo inter greges caprinos: Kirgisiorum
non raro capti fortuitó hoedi cicurantur, et cum capellis domesticis
hybridam prolem procreant, quale exemplum in praedio Clar. Petri
Rytschkof quondam vidi et in Spicileg. Zool. fasc. XI. p. 33. jam
exposui. In Helvetia quoque hanc ipsam speciem dari e descriptione
Clar. Berthoud et eleganti leone ex Helvetia missa cranii animalis
in alpibus Zugiensibus occisi, in Museo quondam Platteriano asserva-
ti satis, confirmatur. Videtur tamen frequentior in Helvetorum al-
pestribus esse et sub nomine Steinbok (capri rupestris) cum vero
Ibice confundi Aegagrus, quem primus ab isto .specie distinguere
docui. Addo iconem et simul commumcatas mensuras istius cranii,
pro supplenda historia Ibicis alpium sibiricarum in Spicilegiis exhibita
, quae me ab ultenore hie sermone exsolvit. Est autem :
Cranii longitudo summa a. — b. - - - - 9". 9 .
Latitudo ejusdem versus cornua c. — d. - 5'V 9-.
Longitudo cornuum, b. — e. - - - - 2. 1 . 0 '.
Distantia inter cornuum apices e. —ƒ. »■ 8". 6r.
Diameter major, b—g. - - - - 3''. (S'".
Idem antice transversus . . . - - a". 6"i.
e9