
praeferre videntur; Unde et a Studioso in arcticis terris observatae
fuerunt. Ultra Jeniseam tamen, orientem versus, ubique etiara aesti-
vantes vidi. Moribus, habitu, et quod in aquosis lubenter versantur,
cum praecedenti et M. Albeola conveniunt. Apud Ornithologos hu-
jus speciei nulla mentio, et in occidentalibus non observatur.
Descr. Semper major praecedente, praesertim Sibirica. Rostrum
nigrum. Caput totum, cum collo, citreo - flavissima; corpus
subtus sensim dilutius. Dorsum totum et ima cervix plumbeo - cana,
ad cervicem area lunata, quasi cucullari nigricante. Uropygium dilutius.
Alae fuscae, remigibus 3. intimis (16- 18.) acutis, nigriori-
bus, margine albis, harumque media elongata; 8 - 15. obiter corda-
tim emarginatae; i - 4. subaequales, longissimae. Teclrices secunda-
riae albo - marginatae, interiores sensim latius; incumbentes nigrio-
res, apice late albae. Brachia subtus cinered, albo - marginata. Cauda
inaequalis, rectricibus mediis et 3, 3. longioribus, 2, 2. paulo
brevioribus, et Ms breviores laterales. Extimae utrinque 2. albae,
interius longitudinaliter nigrae, proxima tantum ora exteriore alba;
reliquae cum tectricibus nigrae. Pedes coerulescenti - nigri, digitis
subtus flavescentibus: Unguis posticus digito longior, subulatus, minus
arcuatus. Pondus drachmarum 5j ad 6. Mensura ad uropygium
4". 1'". caudae 3". 1"'. alarum expansarum 10". a"', rostri 6l'r. —■
Feminis flavedo obsoletior occiput fusco alboque variegato litura-
tum; supercilia intensius flava. Magnitudo eadem. Intestinum
septem - pollicare.
i 38. MOT A C I L L A campestris.
M. supra cinereo - virescens, subtus pallida, collo liturato, rectricibus
2 extimis albis, interiore margine nigris.
Culicilega, Schwenkf. sil. p. 3oj.
Grey Wagtail, Zool. britan. 4to. I. p. 3oy. n. i44-
•Motacilla cinerea, Brisson. orn. III. p. 465. sp. 39. tab. aS.
, fig. 1. (minus bona).
Parus caspius, Gmelin. jun. itin. III. p. 104. tab. 20. fig. a.
Bergeronette grise, Buff on. orn. IX. p. 3yy. D'Aubent. pict.
tab. 674. fig. 1.
Cinereous Wagtail, Latham, syn. IV. p. 3qj. n. 2.
In campis desertis Rossiae et Sibiriae australioris, a Tanai usque
ad Irtin fl. et Altaicas alpes, locis etiam aridissimis, graminosis
frequentissima avicula, inter gramina, praesertim circa vias,r celeri
gressu discursans, nec facile subvolans, ut eminus saepe currenti6
muris specie imponat. Aquas non frequentat. Autumno congregan-
tur plures familiares. Adventat vere, cum prioribus, per pari a.
Gmelinus sen. etiam ad Lenam observavit. Hybernat in Persia, ut
e Gmelini jun. synonymo constat, quod certo scio hue pertinere e
missis ab eodem speciminibus.
Descr. Magnitudo et facies M. flaveolae. Rostrum nigrum.
Caput supra, cervix, dorsum, cinereo - virescunt; uropygium intensius
viret. Ductus supraciliaris a rostro, Cum palpebris albido - fla-
vescens vel pallidus. Gula collumque subtus dilutissime, reliqua
subtus evidentius, sed pallide, flavescunt; latera subcinerea; subcau-
dales flavo-albae. Gulam infra cingit annulus ovalis maculosus s.
e lituris fusco cinerasc'entibus coalescens, saepe obsoletissimus; di-
stinctior in masculis, qui et flavidiores. Alae fuscae; tectrices secun-
dariae interiores, instrataeque his plumae - apice, remiges secunda-
riae extus, albo - marginatae 5 n - 15. subemarginatae, antepenultima
<(16.) product a, subacuminata. Humeri subtus fere albi. Cauda lon-
ga, aequalis, nigra, rectricibus utrinqUe 2 extimis albis, interiore
margine longitudinaliter nigris. Pedes nigri, tibialibus integris; unguis
posticus elongates, ut in affinibus. — In nucha utrinque ultra