
Parus major, Lin. syst. XII. I. p. 341. sp. 3.
Great Titmouse, Latham, syn. IV. p. 536. n. S
Rossice Kusnetschik (faberculus).
Tataris casan. Pslaek ; Sibiriers Kassala vel generali nomine
Tsihiwidschi.
Morduanice Mitsebkargan. Ostiacis ad Surgut Pytschige. Let-
tonis Schle - a.
Mongolis Sara - Zichzigei (a colore flavo et voce).
Camtschadalis Kokontschutsch vel Edschgatsch ; Ukïnzis Etschun-
gulgutsch ; quae quidem nomina , ut Rossorum Malinofka et
Sinitschka, de Paris in genere intelligi soient.
Per omnem Rossiam et Sibiriam, etiam hyeme, sed maxime autum-
no et vere frequens apparet. Inseetis sub cortice arborum hyeman-
tibus et nucibus Cembrae, in Rossia etiam Corylinis, item se minibus
lini, cannabis aliisque oleosis praesertim vivit; etiam sebo ani-
mali delectatur, imo aviculas imbelles oçcidit, ut cerebro potiatur.
Robur pedum atque rostri tantum, ut se nuci e filo suspensae affigere,
eamque rostro frangere queat. Propter ictus rostri, quibus e-
tiam fenestras hyeme saepe tundit, fabri nomen nactus est. Nidus
in cavis arborum truncis, vel in carectis, undique clausus, ovalis,
foramine laterali. Ova plurima. Pondus aviculae hujus animosae a
4. ad 51 drachmas variât. Livonis fortunata avis.
170. PARUS carbonarius.
P. supra cinereus, subtus albus , capite nigro, area suboculari
occipitisque alba.
Parus ater s. carbonarius auctorum, Willughb. om. p. 175.
t. 43. mala. Raj. av. p. j 3. n. a. Frisch, av. III. t. i3. ƒ. 3,
Parus atricapillus, Brisson. orn. III. p. 55i. sp. 5.
Paras ater, Lin. syst. XII. p. 341. sp. 7.
Colemouse, Latham, syn. IV. p. 540. n. 7.
Nomina fere praecedentis, addito nigri cognomine, v. gr. Ta,
taris Kara - tschiwidschi.
I Ubique cum praecedente usque ad Lenam et ultra occurit, si-
milis moribus.
Not. Macula in occipite alba, fere quadrata, et malae albae;
reliquum caput, gula et collum subtus longitudinaliter atra. Venter
sordide albo pallidus. Dorsum cinereo - coerulescens , sine virore;
Uropygium albo varium. Tectrices alarum apice albae. Pondus in
sibiricis drachmarum duum vel paulo ultra. In Camtschatico dorsum
totuin album observavit S tell er, reliqua simillimo.
171- PARUS palustris. TAB.. XXXIX. fig. %.
P. supra cinereus subtus albidus, pileo nigro, gula varia.
Parus palustris auctorum, Willughb. orn. p. ij5. tab. 43.
mala Raj. av. p. 73. n. 3. Albin. av III. tab. 58, Frisch,
av. III. tab. i3. fig. ly. Brisson. orn. p. 555. sp. 7. Zool.
brit. p. 114. sp. 4. tab. W. ƒ. 3. D'aubent. pict. t. 3. ƒ. 3.
Parus palustris, Lin. syst. XII. I. p.
Marsch - Titmouse, Latham, syn. IV. p. 641 n. 8.
Rossice Kamyschefka (Arundinellus).
lacutis Tschitschiptsaab.
Per omnem Rossiam et Sibiriam, praesertim in borealibus, et
Usque in Camtschatcam, locis palustribus frequens est; neque hye-
mem timet. Pari omnes calidissimi, multoque maturius pruriunt
aliis avibus insectivoris, testes enim jam medio Martii turgent. in
venerem.
D escr. Rostrum nigrum; vibrissae supra nares fuscae, ad la