
commendet, nattiralia genera discerpunt ac distrahunt. Contra
si methodo naturali excolendae primario inhaesissent methodorum
artifices et saltern genera naturalia, complexu similitudinum,
non minutis differentiis determinanda et aequabilitate diserimi-
num dijudicanda, non discerpsissent artificialibus et saepe pueri-
11 bus synopseos adamatae terminis adaptantes, non adeo in nomi-
nibus hodie laboraretur.
In disponendo hoe opere Ordinem secutus sum naturalem,
quem etiam III. Linnaeus tacite agnovit, antiquiorum Zoologo-
rum vestigiis insistens, ubi potuit. Hujus quidem methodi definition
es ordinum adeo determinatae praestari non possunt; quis e
nim talibus adeo multiformis et variae Naturae producta adstringe-
re possit? quae non aphoristicis et scholastics definitionibus cir-
cumscriptas, sed pulcherrima affinitatum serie continuatae, justis-
que, ab aequo et experto Zoologo dijudicandis intervallis design
atas divissiones observator! offert. Attamen ordines satis determinates
praestitisse mihi videor, et genera aequo, nifallor,
judicio construxi, a subtilitate in distinguendo semper alienus;
nec opinionibus novandi studiosorum judicium submittens. Arti-
ficialia enim sunt Systemata, quae III. B u ff onto, alnsque a
methodo in naturali sciéntia alienis, scommatum haud paree
in hodiernos Naturae scrutatores effusorum materiam praesertim
praebuerunt, dum ipsi sublimiora affectantes naturalis ordinis evi-
dentiae et deliciis sese subtrahere nequeunt, taciteque naturae
nutui dant manus.
In Synonymis citandis non, ut multi faciunt, anteces-
sorum tradita cum erroribus exscripsi, sed nulla posui nisi
collatis auctoribus et bene consentiente cum ipsis objectis
iconum vel descriptionum fide. Hinc in bene notis et nulli
dubiis speciebus facilem illam, sed vanam eruditionem sae-
pins neglexiq in difficilioribus vero, praesertim vexatis speciebus,
omnium qui ad manus fuerunt Auctorum Synonyma
diligenter citavi. leones addidi novarum praesertim specierum,
vel quarum minus bonae exstant, quaeque pro comparatione
videbantur necessariae.
Expeditis iis quae dicenda erant Lectoribus, pauca pro
iis addam, qui Historiae naturalis cultoribus minutias et sub-
tilitates exprobrant, et inutilia longe plurima nos tractare
cavillant. His non opponam commoda quae ex rebus natu-
talibus quondum despectis usus edocuit, bo die passim in lu-
cem profert Naturae studium, inque posterum sine dubio prae-
stabit, neque gloriabor quantum penitior Naturae cognitio
nostris temporibus profuerit Oeconomiae, Medicinae, technicis
artibus aut quam necessaria sit in distinguendis utilibus vel
noxiis. Ea enim gravissima abunde exposuerunt jam plurimi
et princeps atque solidissime III. Linnaeus. Idque licet in-
ficias ire nequeant detrectatores, tamen inutilibus praeterea
plurimis nos inhaerere atque vana aut adiaphora operose tractare
cbjiciunt. — Qaaerum hos potius : nonne in omni scientia,
quacunque demum homuncionum socialium ingenia occupantur,