
hyeme vagantur quasi rabidi, homini maxime obnoxii, voracesque,
licet stomachus tunc pessime coquat. Id etiam in Sibiria raris an-
nis observatur,. ubi solitarii vagari visi, et sicubi sui similis obviam
fieret, ad internecionem pugnasse. Contra aestate, quum vegetabi-
lis victus abundat, ita mites sunt, ut puellis in sylvis baccas legen-
tibus, collectas devorent, ipsas intactas demittant. Post hybernum
jejunium Camtschadali ferunt, Ursos radicem Dracontii camtschatici
cum turionibus effossam vorare ad praeparandum stomachum, unde
et ipsis haec radix in usu est. Simile quid de Aro ursorum medi-
camine yerno Plinius VIII. 54> Caeterum bulbos Victorialis et allia
varia, radices Polygoni vivipari, liliorum quoque et Fumariae
atque Claytoniae bulbos effossos, et baccas Corni albae, Lonicerae
coeruleae, Vacciniorum, Sorbi, Ruborum variorum, turiones Equi-
seti, Senecionis cannabifolii, et Spireae eamtschaticae vorat; aestate
vero circa mare et autumno secundum flumina piscium abundantia
satur et tunc admodum mansuetus est. In sylvis alpinis Sibiriae
passim Rubo idaeo quasi segete opertis, hujus maxime baccas secta-
tur, ut ubique per sylvas tractum incedentium ursorum vid,eas. Sed
ubi alimenta deficere incipiunt, crudeliores Bunt, hominemque non
raro ex insidiis adoriuntur; canes tamen timent. — Vere pili de-
fluere incipiunt sensim, ita ut a Junio ad Augustum saepe fere nudi
incedant. Novembri pelles, refecto villo optimae. Jam sub finem
Octobris, in frigidiore Sibiria orientali, hybernacula quaerunt, prae-
sertim sub antiquae cujusdam arboris radicibus, veltumulo, velprae-
rupta quadam sub ripa, ubi facto antro, solitarii, vel plerumque bi-
ni, raro plures et ad quatuor usque hyemant, sed non statim ob-
dormiunt, ut ante confirmatam hyemem periculosum 6it venatoribus
spelaea expugnare. Februario occisi adhuc pingues observantur, atque
demum vere, quum exituri sunt, quod saepe fit demum Aprili,
macilenti evadunt. Toto jejunii tempore interanea vacua, praeter
spumeum chymum in intestinis; in recto excrementa durissima e
foece superstite coacervantur, quae ursum vere venatores affirmant
saepe sanguine mixta et cum clamore excernere, tantonisu, ut etiam
arborem amplexam teneat et unguibus laceret; cujus circa hybernacula,
quae quotannis repetit, pleraeque arbores laesae, ramisque
inferioribus confractis testimonia ferunt. St ell er us affirmât se ca-
num adinstar coire ursos vidisse in Camtschatca, nec unquam ibi,
licet familiarissimi ursi, auditam ibi fabulam, de stupro ab tills foe-
minae illato. Equi et vaccae, eodem referente, in Camtschatca ursum
non timent, imo fugientem potius insequuntur; et in Sibiria
animosiores equos in ursum ruere et anticis eum ungulis occidisse
ipse vidi._ De nullo animali tot apud vulgus fabulae, quam de
urso. Ethnicis praesertim pro justo, et mendacii ultore habetur,
unde sanctissimum illis juramentum admorsa pelle ursma exactum.
Jacuti fabulantur hyeme cubantem ursum omnia eminus auscultare,
ideoque contumeliose tunc de eo loqui timent; contra aestate gulae
potius, quam famae studiosum esse. In circulum nunquam currere
dicitur, sed semicirculo facto redire. Variis occiduntur modis et
decipulis. Baschkiri, Uralensium montium incolae, quorum mellifi-
cia in altis licet pinastrorum truncis excavatis per sylvas sparsa de-
populantur ursi, maxime infensi et ingeniosi in ejus pemiciem.
Orientaliores populi in transcursu sclopetis vel sagittis occidunt; imo
agilissimi et audacissimi venatores, praesertim Tungusi, lacessitum
cominus ursum pugione adoriuntur, tantaque celeritate circumsul-
tantes e latere ilium confodiunt, ut raro effugere, illosve vulnerare
queat. Alii hastis excipiunt nodo ferreo infra cuspidem munitis, ne
irruens ursus, et ferro se sua sponte induens, venatorem palmis ad-
tingere possit. Camtschadali viso urso cubante vestes pelliceas de