
adigi nequeat. Volatus altissimus et diuturnus, oculorum acies stupenda,
quippe ex aethere pisces in lacubus et fluminibus speculatur
et telo ocyus irruit et rapit. Vox pipiens. Nidum in summo, prae
sertim fracto excelsae arboris cacumine, loco praesertim aprico, lacubus
vicino, struit, quadripedali diametro e ramis arborum fiilicum-
que radicibus coniextum, quem fideliter custodit. Nec unquam nisi
m exaridis arboribus nidum vidi. Ova duo, rarius terna, gallinaeeis
majora, sordida rubro atque dilutiore punctato - varia, obtusiore an-
gulo brunneo-maculosa, altero vertice etiam albo punctata. Hyeme
e mediterraneis migrât.
Nota. Ab Aquilis, quibus vulgo adnumeratur propter magni-
tudinem, habitu et plumis cervicis rotundatis differt. Pondéré saepe
quatuor libras excedit. Distinctissima et nimis nota species, quam
quae descriptione egeat, praesertim cum coloribus raro ludat. Maxime
variât magnitudine, dum quidam sex li'brarum, alii multo minores
occurrant. Cera omnibus palpebraeque lividae; Irides flavae.
Pedes pallide coerulescentes, nec vidi alios. Robustissimi hi sunt,
digitis perbrevibus, subtus muricatis, quorum externus, contra regu-
lam, ferme retrorsum versatilis; .Plicae tarnen intercalares omnino
nullae, (tantum abest a pede palmato). Intestinum majoribus no-
vempedale, tripollicari ab ano distantia dilatatum in sacculum
ovalem, cui supra insident coeca duo 4'". Cystis bilaria saepe coa-
gulum mucaginosum continet, inclinata supra ductum, qui distinctus
ab hepatico capaciore, inseritur. —- Willughbejus perperam ova
alba tribuit; Gmelinus enim ovum in matre invenit, quale descripsi.
29. Â C C I P I T E R Milvus.
A. cauda subforcipata, corpore fuscescente, iridibus pallidis.
Milvus vulgaris auctorum.
Milvus niger, Belloru av. p. i3i. Briss. orn. I. p- 4*3. sp. 34.
Milvus aetolius Aristotelis, Alirov. orn. I. p. 394.
Falco Milvus Lin. syst. I. p. 126. sp. 12. (exclusis quibus-
dam synonymis).
Blackkite, Latham, syn. I. p. 62. n. 44.
Le Milan, Buffon. orn. I. p. 190. D’aubent. icon. col. n. 422.
31 ossice Korschun. Armenis Tsohalagan. Lettonis IVannags,*
Esthonis Kannakul. Tataris Tylgan ; Baschkiris Tydugàn ;
Tataris ad Jeniseam Tyglegén; Persice et Bocharice Sagan;
Mestscheraecis Kagau; Chivice Tschailak. Kirgisis ElkitschU
Tulg'an. Jacutis Ehle. Calmuccis Ssochor - Ellae ; Mongo-
, lis Eléi. - - - - Morduanis Kawal; Tscheremissis Tulgén;
Tschuvaschis Chiraen; Permaecis Warisch. Votiacis Duschés;
Ostiacis ad Irtin Agrin-lojach; ad Surgut Kul-pattekô (Pisces
auferens) ; ad Narym Etscha; Juganis Agirnangloi. Tungusis
Igazaen, vel Scheneroldb; Dauuris Hollê. Curilis Orap. Ja-
ponensibus Kussa-sarai-taga. .
Per omnem Russiam et ’Sibiriam a primo v€re usque in au-
tumnum observator frequens, copiosissimus in temperatioribus et po-
pulosis, ubi aves domesticae facilem praedam offerunt; in orienta-
liore Sibiria sensim rarior, nec fere ultra Lenam fl. observatus; Ne-
que in maxime borealibus datur. Hyemat in Persia (Gmelin.) et
in reliqua verosimillime media Asia; in borealioribus prolem edu-
cat. Primo vere per paria disperguntur, ad nidos; adulta prole (initio
Junii) pullis comitantibus parentes, clamosi vagantur, illos quasi
volandi rapiendique egregia in arte instituentes ; tumque passim e
borealibus congregantur et versus austrum grassabundi sensim migrant.
Congregantor tunc cum Monedulis, aeque turpi plebecula,
necquicquam tales socios timente. Circa mare Caspium redeunt
sub fmem Februarii, cum iisdem Monedulis. Vox inter volan