
bus, aliisque marinis. Hyemem transigit in sicco et saepe nivalibus
procellis deceptus longe ab Oceano in terras evagatur, ut spelaea
quaerat et hyemem quiete transigat. In temperatiora maria nunquam
processit, fidus Rosmari comes. Natat optime; in sicco ineptius
pugnat et facile occiditur, dum in postica erectus se défendit, vitae
minus tenax, quam terrestns ursus. Quae de illo fuse dicta sunt in Solicit
eg Us loc. cit. hie repetere nolui, nec iconem ibi insertam hie iterare.
Aduhis plerumque longitudo ad septempedalem, altitudo pedis.
G e n u s IV. M E L E S .
Hoc animalium genus, quod inter Americae animalia species
très distinctas, uvsis vulgo adnumeratas agnoscit, in Europae Asiae-
que Continente tantum duas recipit, Melern vülgo sic dictam et Gu-
lonem, nec hactenus inter Afncana animalia Ulla eidem adinventa
est. Habitus illi et mores medii inter Ursos et Viverras: Dentium
structura parum diversa; pedes similés longe unguiculati, plerumqUe
ad scandendum et fodiendum instruc'ti; facies argiitior quam ursis,
villus vix minus radis, qui in viverris tênerior; trunci forma Ursina
magis, in viverris gracilentior; sinus sebaceus foetidus sub cauda,
plerasque ab ursis distinguit, sicut a viverris minore agilitate différant.
Magnitudine sunt intermediae et tantum a viverris, quantum
hae a mustelis et lutris distant.
19. MELES T a xu s.
M. cinereus, sübtus ater, capite albicante, fascia utrinque lon-
gitudinali nigra.
Ursus Meles, Lin. syst. XII. ». p. 7°- *P- W Schreber,
mammal. III. p. 5i6. tab. 143,
Blaireau, Buffon. hist. nat. VII. p. 104. tab. 7. 8.
Badger, Pennant. Syn. p. 201. n. i42* Zool. britan. ( 4* )
I. p. 71. n. 19. tab. 8. n. 19.
Rossice Barsuk. Malorossis Charzun.
Tataris Borsuk, etiam in Sibiria.
Mongolis Torochios; Buraetis Dorgong; Calmuccis Soorchan vel
Torocho.
Tungusis Nurgo, ad Baicalem Darrakon.
Lettis Ahpscha; Esthis, Maehr.
Samojedis monticolis Norgo.
Arinzis Euchas. Ostiacis ad Kas fl. Chous.
Tscherkessis Borsuk. Ossetinis Sagarak.
Georgianis Madschy.
Non est Europae peculiare animal, ut ill. Buffon credidit,
sed etiam per Asiam, praesertim ubi loca aprica, sicca, deserta fa-
vent, copiose habitat. In Sibiria praesertim circa Jeniseam fl. locis
montosis apricis, etiam Crasnojario borealioribus, et usque ad Le
nam fl. observatum est; nec magis deest in aestuosis versus mare
Caspium, praesertim desertis inter Cumam et Terec fl. ad pedes
Caucasi, inque ipso Caucaso, usque in alpina, et ultra Caucasum
in Georgia et Persia, ut et in Chersoneso taurica: ut videatur per
totam Asiam etiam maxime australem evagari, quemadmodum et in