
3 5ö
piscïbus enutriuntur, ut adulti rectricibus ad alandas sagittas serviant.
Jacuti, ut alii Asiae gentiles, principatum aquilae in aves celebrant,
Camtschadalibus, apud quos maxime abundant, edules sunt, et apud
Curilos in deliciis ita habentur, ut nullum festivum epulum sine aquila
sit, multaeque apud illos in caveis saginantur, ut nobis anseres, et ita
saepe cicures evadunt, estsolutae circa tuguria volitent, fugam oblitae.
Tuguriolum quoque, loco a vio, ex arundine construunt, cui supra in-
sidet Aquila cicurata, quae congeneres allicit, quas simul ac insederint
tecto exserta manu insidiator per pedes prehendit. Iidem amicos visitantes
aquilarum alis pennisque donare soient, ut Americani falconum alis.—
Dicuntur hae Aquilae etiam a Cosaccis Donensibus comedi, ut et a Malo-
rossoTum minus delicata et minus religiosa plebe. - Arbores, in quibus
talis Aquila quotannis nidum repetit, excrementis pullorum exusta ares-
cere fertur. E maxime borealibus et frigidis Sibiriae hyeme, ob defectum
pabuli migrant Ossifragae; in temperatioribus brumam ferunt.
Descr. Est e maximis sui generis: Mas, non multo minor,
pondus 8. librarum vel paulo majus aequat. Rostri nigri forma, ut
in Albicilla. Cera füsca, vel livida, nares ovales, obliquatae, mar-
gini cerae proximae. Palpebrae pallidae; irides obscure gryseae vel
castaneae. Plumae in toto corpore versus basin ferruginescentes ,'-ex-
tremo nigrae, basi tecta et lanugine alba. Gula albida; pectus fer-
rugineo - pallet, solis plumarum apicibus nigris. Remiges 26. nigrae.
Subcaudales tectricesque caudae albae, api ce nigrae. Rectrices inte-
rius albae, apice, exteriusque naevis confluentibus nigrent. Pedes
cerei, fere ultra médias tibias nudi; digitis longiusculis, externo ex-
troversabili; sed plica fere nulla. Falculae nigrae. Mensura ad
uropygium 1'. 9". 6"'. caudae 1'. 0". g". Ulnae alarum 2. 0". 6".
expansarum 7 ped. tibiarum 3". 8"'. Mas femina non multo minor.
Jiiniores magis ferruginescunt ; seniores nigerrimi. Intestinum longitudine
duodecimpedale vel ultra; coeca non plane oppasita, longitu-
dine 4.'". Ductus pancreatici tergemini, totidem papillis duodeno
inosculati. Cystis fellea ductu gemino, altero kepati-cystico, ad
cystidem ipsam unito, longiore, altero proprio, utroque peramplo.
2 5 . A Q . U I L A Clanga.
A. tibiis plumosis, cera pedibusque lividis, corpore fusco
naevio, cauda nigra.
Morpkno congener, Aldrov. orn. I. p- 214.
Morpknos s. Clanga, Willughb. ornith. pag. 3a. Frisch
av. tab. yi.
Aquila naevia, Brisson. orn. I. p. 426.
Aquila minor, Buffon. orn. I. p. 91.
Rossice recepto a Tataris nomine Karagusch (i. e. nigra vel
ignava Aquila). Tataris Sibiriae Gobai - Karagusch (Aq. nigra
ignobilis). Vogulis Turrai. Tungusis Kyrên. Permiensi-
bus Kusch.
In Rossia Sibiriaque universa, usque in Camtschatcam, cum
Ossifraga frequens, aquarum pariter viciniam amans, ignavissima omnium
aquilarum: visa tarnen, fame cogente, agnum majusculum oc-
cidisse, supraque cadaver, pondéré ingluviei impedita, capta fuit.
Nidulatur in exaridis arboribus, circa ripas. Vox crebra Jeb-jeb-jeb.
Circa Surgut et Narym, ut in genere maxime borealibus absunt A.
Ossifraga et Clanga; haec maturius, frigida adhuc tempestate redit,
unde Ostiacis ibi Bachpankurrek vel Lurgelkurrek, quasi Impostoria
appellatur. Haec varietatibus pluribus ludit quas non omnes in iti-
nere describere vel comparare licuit.
Descr. Magnitudo circiter Haliaeti, pondus vulgo vix 5 li-
brarum. Rostrum coerulescens, basi rectiusculum. Cera et oris an-
guli e flavo - livida. Lingua fusca, obtusa, biloba. Palpebrae nudi