
di* Facillime etiam cicurandi. Praeterea Blattas, Tenebriones, Gryl-
los, imo Cimices devorant.
Nota. Feminis maxnmaG 5 parium. Coecos pariunt. Vidi
juniores totos albos. — Erinaceus, quem pro sibirico delineat Seba
(thes. I. tab. 4g. fig. 4* et 5.) videtur vulgaris esse, cujus nitor forte
a spirituoso liquore et pinguedine inductus erat. Certe nihil ejus-
modi per totum Rossicum Imperium invenitur, et iconis similitudo
potius cum Er. vulgari, quam cum aurito.
6o. ERINACEUS auritus. TAB. XI.
E. auribus ovalibus capite longioribus, narium margine promi-
nulo crenulato.
Erinaceus auritus, Gmelin. syst. Lin. I. p. 116. sp. 4- Schre-
ber, mammal. III. p. 58a. tab. i63. Gmelin. jun. Nov.
Com. Petr. XIV. p. 5j 3. tab. ai. fig. 4.
Calmuccis et Mongolis Dsar'a. Tungusis Dsheran. In australi-
oribus Tatariae magnae atque Sibiriae, inde a Volga amne et Cas-
pio, usque ad Baicalem lacum frequens; elegantior, agiliorque Euro-
paeo, facillime cicurandus et tunc apprime lepidus, nec facile convol-
vitur, sed praesertim mas, cum stertore contra tangentis manum spinas
succutit. Noctambulus et frigore torpidus, ut vulgaris; hyeme
in praeruptis hortorum et desertorum haud profundo cuniculo deli-
tescit modo solitarius, vel cum compare. Plures tarnen simul inclu-
si, debiliores enecant et devorant, voces iratorum catulorum tune
edentes per noctem. Lac amat instar vulgaris, et lambendo bibit.
Vidi uno prandio ad quinquaginta Meloides vesicatorias comeden-
tem, sine damno. Dum convolvitur, aures complicatas abscondit.
Vivit diu. sine omni potu, imo sine pabulo. Ambulans in pedes,
praesertim anteriores, altius erigitur, et spinas, strictim dorso appli-
cat, quo habitu icône hic adjecta expressus est. Rostrum et nares
continuo motitat. Odorem spargit ambrosiacum. Copiosi praesertim
in ruderatis, et Astrachaniae in insulis Volgae, circa hortos. Avi-
dissiini sunt serpentum, quos cauda apprehensos intra conglobatam
spinosam suam testudinem attractos, vivos rodunt ad internecionem
usque. Medio Junii matres cum catulis quinis vel senis inveni, qui
tunc erant coeci, licet pondéré jam biunciali, longitudine 3 poll.
8 lin. subtus nudi, gemebunda voce instar neonati catuli vel sori-
cis. Juniores elegantiores, spinis albidioribus, fusco variegatis, sub-
tus vellere albo puri. Seniores et majores nigriores fiunt, vellere
fusco - inquinato.
Nota. Ad Irtin fluvium majores caspicis libram medicam cum
tribus vel 4 unciis aequantes, longitudine 7 poll, cum dimidio; sed
maximi in regione transbâicalensi, ubi E. europaeum facile aequant,
imo superant, bilibres et ultra, dum caspici libram nunquam ex-
pleant. Aures tamen proportione non auctae. In Daurico qui libr.
rossicas a| ponderabat, longitudo a summo naso ad anum 9". 7'".
aures 1". 4'//. cauda 1". 1". — In caspico, cui pondus decern tantum
unciarum, longitudo tota 6". 9'". aures 1". If", cauda 7'". —•
Dauuricis in genere vellus subtus fuscescente - cinereum, vel subgry-
seum. Seniores pinguissimi, Mongolis sunt in deliciis. Aliqui ad
38 uncias pondéré aequant. Mares semper majores et magis animo-
si. Foeminis papillae conico - acutae, 2 inguinales, 2 ante femora
abdominales, 2 thoracicae pone armos.