
XXV. CER VI.
Notabile est, nunqnam apud nos, ubi tôt exoticorum anima-
lium ossa atque sceleta reperiuntur, gigantea ilia cornua cervorum
inventa fuisse, qualia in Anglia et praesertim Hybernia frequenter
in margaceis vel turfaceis strâtis superficialibus effodiuntur, Elaphi
et Alces cornibus fere duplo majora. Quae quidem animalia, quorum
simul integra sceleta inventa sunt, si non ad hodie deperdita
pertineant, Americae borealis certissime inquilina esse statuendum
est, unde eodem diluvii decumano fluctu in Kritannias delata viden-
tur, qui Elephantos et Rhinocerotas et immania Indicorum Bubalo-
rum cadavera, omnes Indiae indîgênas belluas, per Sib riam sparsit.
Si enim indicae ilia forent originis, non potuissent non cum istis
in Sibiria inventa fuisse. Verosimile potius Cataclysmum ilium, per
immanem forte in Oceano indico Vulcanorum, maris fundum suble-
vantium eruptionem Continenti superfusum, quasi radiatim per hae-
misphaerium diffluxisse, adeoque Americae animalia, aquilonari (NO.)
directione usque in Hyberniam, uti indica recta versus Septentrio-
nem et ad interjectas Septentrioni et Zephyro mundi plagas in arcti-
cas usque Sibiriae regiones (*) et partem Rossiae et reliquae Euro-
pae (minori hue licet numéro) detulisse. Quod autem gigantei isti
Cervi (**) nobis nondum innotuere, e populosiori regione in intima
(*) De admirabili numero Sceletorum elephantinorum optimique eboris in
Insula quadam Arctic! oceani ostio Janae fluvii opposita quotannis re-
periundo, Conf. quae tradidi in libro : Neue HoriYscbr Btytrjtgt vol,
et Dissert at lottes meas in Clovis Gommentariis Tetropo'litanis.
(**) De iis optime scripsit Amiciss. Tennant Zoologorum aoglicorum facile
princeps, in Hist, quadrnp. p. ÿ-j. tab, u, et in Aool. britan. (ed. ^to) I, y. y.2.
Americae recedentes, id non magis mirum esse debet, quam quod
grandes , de quibus modo dictum est Bubali (Ami Indorum), antiquitus
jam fama cogniti (*), non ita dudum Europaeis in India
regnantibus coram sint visi.
118. CERYUS A l ce. TAB. XIV.
C. naribus patentissimis, cornibus latis palmato - pectinatis 4
reclinatis.
Cervus Alces, Lin. syst. XII. I. p. 92. sp. 2. Schreber. mammal.
V. pag. 969, tab. 24.6. A. B. Brisson. quadr. pag.
64. sp. 9.
El an, Bujfon. hist. nat. XII. p. 79. tab. 7-9.
Elk, Pennant, hist, quadr. p. 93. n. 42. tab. 9. mala Zool.
arct. I. p. 17. tab. 8. optima.
Russis Loss, in Sibiria (**), Sochatgi sweer (i. e. furcatum animal);
minorennis Wôlen.
Tataris etiam Sibiriae Bulan; Casiensibus ad Udam Buhr; Jacu-
tis Ulii-Kyll (magnum animal). Persis Giran. Tungusis Pe-
jyn et Toohi. Mongolis Chandagai; Buraetis Bogu. Lettis
Breedio ; Esthis Poedder; Permiensibus Moss; Siraenis Kyber-
da; Tschere missis Schorda; Morduanis Saerda; Votiacis Kôik
et Ryik; Vogulis ad Tschussovajam Aless, ad Pelym Suos,
Werchoturiensibus Wassu, Sosvensibus Schoerby pylli; Bere-
soviensibus Jenywoi. (i. e. magnum animal); Ostiacis Kurung-
wai (i. e. Grandipes animal), Juganis et Lumpocolis Niuçh.
Samojedis Chaburta, Juracis G.aborta, ad Manguseam Çhaa,
(*) De his enim (Plinius hist. nat. lib. P III. cap. 70) Bubus lndicis, ait,
Camelorum altitudo, cornua in latitudineip quaternorum pedum.
(**) Constellationem Ursi Russi in Sibiria eodem nomine appellare soient.
2 6