
ca Idola adfiguntur. Buraeti saepe pellem, in tuguriolis principali
loco suspensam, tanquam a mule turn fortunatum colunt. Apud Mon-
golos et Calmuccos faustissima haecce aestimatur avis, quam qui oc-,
cidit, silentio in pertica fixam in avio quodam tumulo extollit, quasi
coelo sacrificaturus, quo in plures annos felicitatem sibi concilian
constantem putant. Apud Mongolos maxime in honore est ideo,
quod dicatur haec aliquando Stryx magni Tschingis-chani vitàm tu-
tasse, dum fugato sub initia fortunae exercitu post càrecta lateret,
haec vero frutici propinquo insidens insequentibus hostibus omnem
suspicionem ilium perlustrandi locum, ubi solitudinis amans avis con-
sëderat, exemit; adeoque saluti fuit Nyctea,. quam dein Mongolorum
principes pro regali insigni habuerunt, aliquamdiu privilegio sanci-
tam. Extat etiam nunc in fortalitio Perecop, quod aditum Cherso-
nesi Tauricae cl audit, supra portam exsculpta Stryx alba, tanquam
insigne Chanorum qui a progenie Tschingissi genus ducunt.
Descr. Ob plumarum volumen licet Bubone parum minor vi-
deatur, multo tamen levior est; habui quadrilibribus minores, maxi-
mae libras ferme sex aequarunt. Varielas duplex, quae non ab ae-
tate sed a climate pendere videtur. Minores plemmque totae fere
niveae, vix aliquot punctis nigris adspersae, in plagis arcticis, ut
autumo, aestatem agunt, ibi natae, ibi proli operam quotannis datu-
rae, unde immani bruma et defectu pabuli versus australiora pelluntur.
Majores plerumque maculis crebris transversis nigris, imo
saepe totae transversim nigro - fasciatae, in temperatioribus Sibiriae
videntur nasci, totoque ibi anno degere et lavgiori diaeta luxuriate.
Rostrum nigrum, maxilla inferiore utrinque ad apicem sinuata.
Oculi maximi; palpebrae interius. instita lata atra marginatae. Irides
citrinae, pupilla amplissima. Periophthalmium albidum, oblique a
superiore palpebra descendens. Plumae in tota ave non, ut in plerisque
hujus generis, fiuxae, molles, rarae; sed firmiores atque den-
satae, fere ut Falconibus; caput etiam minus plumis tumidum, et
aures minus amplae, strictim valvatae. In maculosis plane alba sunt:
pepla gula, crissum, alae subtus, pedes. Vertex supra oculos maculis
vulgo crebrioribus, majusculis, orbiculatis adspersus ; minora puncta per
cucullum sparsa. Dorsum et alarum bases, cum tectricibus vel fas-
ciolis transversis magis minusve crebris virgatae, vel lunulis transversis
maculatae, vel punctis tantum sparsae, quae licet saepe pau-
cissima, nunquam, nisi forte subtus, in nulla desunt. (Maxime pu-
ris puncta aliquot per remiges interiores sparsa, reliqua omnia inte-
merati candoris.) Subtus corpus totum et femorum jubae in priori
varietate taeniolis saepe magis e fusco gryseis, sed fere crebrioribus
variantur. Alae compositae cauda paulo breviores: Remiges 28. ex-
terius maculis 4 ad 6. nigris, primariae utroque vexillo; extima mar-
gine tota, 2 et 3 tantum extremitatis an gust at ae margine, quarta vix
apice subserratae. Cauda subaequalis, strigis transversis nigris sub-
quaternis, rhachi margineque abruptis. Pedes plumosi; digiti longis-
sime laxeque jubati, ut vix ungues emineant, nunquam tamen sanguine
praedae contaminati ; volae nudae, pallidae; ungues mgri maximi.
Mensur a majoris masculi, 9 librarum, ab unco rostri ad uro-
pygium 1'. 3". 8"'. caudae 9". ulnae alarum 4". 2"'. expansarum
alarum 4'. 0". 8"'. Rostrum ad rictus angulos 1"- 7!'". Tibiae 2". 8'".
Ventriculus ovi anserini capacitate.
Nota. Hue referenda avis lapponica, mole ovis, oculis ruti-
lis, oaet. apud La Martini'ere Voyage des pays septentrionaux p. 76.
non ad Condor avem, ut somniavit Buffoius. — Hue etiam Bubo
albus in Fränkische Sami. XVII. p. 460. ubi dicitur vivam Onoldi
extitisse; et-Ulula alba prope Dahlen occisa, in Dresdner. Magaz.
Vol. II. p. 394. In Ingriae et Fennoniae apricis rariuscule observatur.