
In rupestribus maxime australibus circa Caucasum, et in rude-
ratis ad Derbent, passim occurrit, interque aves in Persia lectas a
Gmelino jun. ad Academiam missa fuit. Mihi in toto itinere per
alpestria Sibiriae nusquam oblata, forsan quia calidiorem temperiem
amat. Datur vero in ruderatis Chersonesi tauricae, ad Sudac, Balaclava,
caet. Nidulatur in cavernulis rupium et murorum excelsorum,
quas ipsa dilatat. Ova fere cinnabarea, pulcherrima.
Descr. Magnitudo fere Alaudae arboreae. Rostrum capite
longius, vix arcuatum, basi depressum. Caput, cervix, dorsum usque
ad caudam cano - cinerea. Collum subtus albidius, tractu longi-
tudinali a gula liturato nigro. Pectus a jugulo cinereo - fuscum, abdomen
fuscum. Alae basi cinnàbarinae, subtus obsoletius, ad corpus
dorso concolores. Tectrices primâriae exteriuS, et remiges praeter
1 et si. ét intimas secundarias a basi ad medium cinnabarinae ; cae-
terum nigricantes, prima brevissima immaculata, 2 , 3 , 4 interius
maculis duabus orbiculatis albis, 3 et 4. longissimae; 5 et 6 macula
unica versus basin, sextae obsoleta. Rectrices aequales, molles,
nigrae, extima toto, proxima summo apice alba. Pedes sat magni,
nigri, ungue postico maximo falcato.
77. C E R T H I A S c a n d u l a c a .
C. grysea fuscoque liturata, subtus albida, rectricibus caudae
cuneatae rigidis, praemorsis.
Certhia auctorum, Willughb. orn. p. 100. tab. 23. Raj. syn.
av. p. 47> n. 5. Albin, av. III. tab. 25. Frisch, av. tab.
3g* fig. ». Brisson. om. III. p. 6o3. sp. 1.
The Creeper, Zool. britan. p. 82. tab. K. Latham, syn. II.
pag. 7 0 J . n. 1.
Certhia familiaris, Lin. syst. I. p. 184. sp. 1.
Grimpereau, Buffon. om. V. p. 481* tab. 21. fig. 1. D’Au-
bent. icon. tab. 681.
Rossice Swertschok (Gryllus domesticns) et Polsph (reptator).
In sylvestribus Rossiae et Sibiriae ineunte hyeme aliquoties,
sed perraro oblata fuit. Messerschmidius ad Lenam se observasse
prodidit. Videtur eodem tempore, quo Bombycilla, migrare.
Descriptionem notissimae aviculae superfluam censeo.
XII. U P U P A.
Upupa ex iis est avibus, quae compares et similes in rerum
natura vix ullas agnoscunt. Proxima tarnen Certhiis videtur, ad quas
comparate est, quod Rupicola Brissonii ad Pipras. Quae duo genera,
si a Linnaeo recte, ut opinor, conjuncta sunt; etiam Upupam
Certhiis inserere aequum et naturae consentaneum videbitur, nisi
linguam perbrevem pro distinguendo genere sufficere dixeris. Interim
dum haec lis dirimatur, peculiari suo nomine Upupam recensebo.
78. UPUPA vulgaris.
U. cristata gryseo-rufa, alis albo nigroque fasciatis.
Upupa Auctorum, Willughb. ornith. pag. 100. tab. 24. Raj.
syn. av. pag. 48. Albin. av. II. tab. 42. 43. Frisch, av.
tab. 43, Edwards, glean. III. tab. 345. Brisson. ornith. II.
pag. 455. tab. 43.fig. 1. Zoolog, britan. pag. 83. tab. L.
optima. Buffon. orn. VI. p. 439. D’Aubenton. icon. pict.
tab. 52.
Upupa Epops, Lin. syst. I. p. i83.
Rossice Udóp, vel Udot, item Pustoschka; ad Volgam inferio-
rem Bubudup (a voce); alibi et Baraschek (agnellus) et Pe-
tuschok (Gallus diminut.) Lettonis Badda dsegguse vel Pup-
55