
In continents Americae ad Norton - sound, in pinetis captam
retulit D. D. Merk.
Nota. Foetus huic ferrugineo-pilosus, nullis adhuc spinis ena-
tis. Placenta simplex. Pedes tetradactyli. Cauda rugis annulata.
XIII. C A S T O R E S.
Castorum character apud Linnaeum e dentibus constitutes vix
intelligitur. Sunt autem dentes superiores aeque ac inferiores lato
cuneo terminati, quo se maxime, a reliquis sui ordinis, distinguit
hoc genus. Habitus insuper, et pedes atque cauda squamosa nuda
pro charactere sufficiunt.
6 3. C A S T O R Fiber.
C. cauda ovata, depresso - plana.
Castot Fiber, Lin. syst. YII. I. p. 78. sp. 1. Schreber. mammal.
IV. p. 6a3. tab. 175.
Castor, - Frisson, quadr. p. go. sp. 1. Puff on. hist. nat. VIII.
p. 282. tab. 36. Pennant, syn. quadr. p. 255. n. igo. Zool.
arct. I. p. g8. n. 4°'.
fl. Castor albus, Frisson, quadr. p. 92. sp. 2.
Rossice Bóbr; folliculi Bobrowye Strüi.
Tataris Kundüs; ad Jeniseam Sara- Kundus; Caucasicis Tjoch Kun-
dus; Persis et Turcis Samur; Jacütis Kuniis. Jacutis et Tun-
gusis Adata. Mongolis Kara-chalja, Buraetis Kara-challu,
vel Taemin-challu (camelinus Fiber); Calmuccis Chalun. Let-
tonibus Bebris; Esthis Kobras; Permiensibus Moi; Votiacis
Muy; Vogulis Obensibus Wituwoi, Sosvensibus Uitwoi (i. e.
Animal aquatile); alibi Pahtlaech-, Ostiacis Jenkwoi (eodem
significatu), ad Surgut Maach, ad Keta fl. Putschuo, ad Jeniseam
Ladet. Tungusis Châtala vel Hâlala. Samojedis Ledenga
vel Lidenk; ad Jeniseam Rilek vel Rdlek; Monticolis
Ssette; Coibalis Ssdde; Camaschinzis Sada. Arinzis Kurpjaes. Ar-
menis Kondus; Georgianis Tagui. Japonis Rakko? (nisi Lutris.)
In populosis Rossiae regionibus nunc admodnm rara quadrupes;
nisi ad Dvinam et Petscboram fl. At ad Sibiriae fluvios, praesertim
ad Obum ejusque collaterales fluvios Conda, Sosva, Kasym, Kara,
aliosque minores rivos frequenter adhuc capitur et Castoreum prae-
bet praestantissimum. Nec minus aestimatur illud, quod circa Cau-
casi fluvios, Terec, Sunsho, Alasan, Cyrum, a monticolis accipitur.
In aquosis etiam Tatariae magnae capiuntur frequentes. Ultra Jeniseam
rarius occurrunt; capiuntur tarnen ad Aldanum, Manae collaterales
fluviolos sylvosos. Populi tremulae et nigrae praesertim cortice
pascuntur. Nunc plerumque per paria et parvis familiis occurrunt
et retibus ante antra tensis capiuntur. Passim tarnen fluviolos
artificiosa strue claudunt, ne antrum decrescente aqua in sicco sit.
■ Castores canadenses quotannis magno numero, quibusdam annis ad
49,000 pelles et Lutrae ultra 12000 in Russiam adferuntur et ad Sinas
deportantur, quibus pelles pro ornandis pileis hybernis et vesti-
bus aestimatissimae. Saccos pinguinosos maris Castoreo adjacentes,
Ostiaci et Rossi servant pro inungendis tumoribus. Alba varie tas,
in dorso flavescens ad Ischimum visa.
Nota. Pondus maris adulti ultra 5o libras. Longit. ad anum
2'. 8'. Palmarum pollex remotiusculus, ungue falcato. Plantarum.
digitus pollici proximus ungue detorto, cui subjectus callus corneus,
cuneiformis. Electricitas velleris summa. Anatomica quaedam pria-
ribus addidi in Nov. spec. Glirium.