
haec genera a feris omnino discrepant, simul affinitate concatenata
inter se successive cohaerent. Diceres Naturam per hune ordinem
hiatum nimis magnum inter Hominem et reliquas animalium classes
explere voluisse. Quid enim similius nobis quam Simiae; quam
pronus ab his transitus ad Lemures, qui ab istis solis maxillis pro-
ductis fere différant; dehinc ad Didelphides. Harum deinde aliquae
dentibus affinitatem indicant eum Sorice et Erinaceis, trartsitumque
ad Glirium ordinem. Talpae autem et Vespertilïonis genera, structura
sua anomala ludentis Naturae quasi offerunt ectypa, quorum prius
eum Sorice arcte cohaeret, posterius per Catum volantem Camellii
Lemuribus affine et mammis quoque pectoralibus simile, ad volati-
lia quasi catenam nectit. Hanc seriem discerpere, praesertim cum
nullo sufficienti fundamento ullum horum generum feris adsociari
que at, esset nec naturalem, nec artificialeiji methodum sequi. —
In nostrae quidem Faunae ditione Lemures, Didelphides et
Simiae (: nisi Hominem in his regionibus« etiam advenam eo tra-
has:) omnino exulant; sufficiat haec affinia genera hic obiter indi-
casse. Omnia, quae ad hunc ordinem pertinent animalia, dentium,
praesertim primorum mira inconstantia ludunt, ut nonsolum genus a
genere, sed in eodem quoque genere species una ab altera valde
saepe différât, cujus inLemurum, Didelphidum, Vespertilionum, So-
ricum, Talparum speciebus exempla observantur. In solo Simiarum
et Erinaceorum genere constans est dentium character, omnia vero
hujus ordinis animalia continuitate seriei dentium, inter caninos et
molares repleto intervallo, a feris se distinguunt.
, — 1 2 I
VIII. V E S P E R T I L I O N E S .
Vespertilionum species in calidioribus Zonis praesertim multi-
fariae, apud nos haud numerosae habitant, eaeque fere omnes per
observationes diiigentissimi D'Aubentoni jam innotuere, ut eas
breviter recensere sufficiat. Vespertilionem Feles non adtmgunt.
Sceleton eorum, praeter artuum priorum volatui aptatam structuram,
etiam id habet singulare, quod ossa pubis transverso jugo non jun-
gantur; in eoq.ue conveniunt cum Soricum et Didelphidum genere.
46. VE SPERT ILIO mürinus.
V. caudatus, auribus ovälibus brevissimis, facie nigerrima.
Vespertilio murinus, Lin. syst. XII. I. p. 47* SP‘ ®* Sehre-
ber. mammal.
Chauve souris, Buffon, hist. nat. VIII. p. n 3. tab. 16.
Common Bat, Pennant, syn. pag. 371. n. 291. Zool. brit.
(Ed. 4.) I. p• i3o. n. 41.
Véspertilio major, Brisson. quadr. L p. »58. sp. 1.
Rossice generatim Vespertiliones: Netopyr vel Ljetutschaya Mysch;
Ucranis Kashan.
Tataris Konatle - Tukan (alatus mus)4 Baschkiris Dsherchanat;
Jacutis Tyngy, Urjumtschi.
Mongolis Ssarisson -, Buraetis Jemisch ; Calmuccis Bagi/agai. Tun-
gusis Kutschidu.
Esthis Nakh-hyr; Lettis Pellahda vel‘ Sihspaame; Permiensibus
Kuschbort vel Lebali - schyr; Sirjaenü Barda-schyr; Mordüa-
16