
tera rostri albae. Caput supra totum, usque ad nucham atrum.
Gula atra, limbulis plumarum albis squamata, non omnibus. Latera
capitis et occiptis, lateraque colli alba; corpus subtus reliquum sor-
didius. Dorsum cineritio - canum. Remiges 19. prima minuta; onines
fuscae, utraque ora albae, scapis nigris. Alae uropygio paulo
longiores. Cauda longiuscula , intermediis et extdma paulo breviori-
bus: Rectrices mediae margine canae, laterales ora alba. Pedes fus-
co - coerulescentes. Pondus plus minus trium drachmarum. Anus
in his aliisque Paris singulari fasciculo plumularum lanuginearura
inclusus, ad arcendum frigus.
Not. Hujus varietas esse videtur, quaem Gmelinus sen. nomine
: Pari cinerei lenensis, adnotavit ijj solo verticis colore fusco,
imo fere cineraseente, non atro, diversum. Nisi forte sit species
mihi incognita. Ad Lenam liaec hyemat. Iconem a D. D. Merck
curatam addo. TAB. XXXIV. fig. 2.
XXIV . C O L U M B AE.
Dubium hucusque apud Ornithologos fuit quonam Ordine nalu-
rali collocandae essent Columbae% R ajus médias inter Gallinace-
um Ordinem et aves tenuirostres collocaverat; Moeringius ad
Gallinas traxit; Kleinius inter Gallinaceum ordinem vel, ut illi
est, Genus, et Grues statuit; Brissonius singulari ordine ante
Gallinas; Linnaeus inde a primis systematis incunabulis, usque ad
ultimam aetatem inter Passeres recensuerat. Mihi semper visum est
ad posteriorum Ordinum nullum Columbas naturaliter pertinere.
Cum Gallinaceis quippe conveniunt solo victu et prolobo insigniore ;
rostri et tegumenti pedum similitudo imperfectissima, corporis nulla.
Différant ab iis maxime natura, quum sint monogainae, alternae
cum conjugibus incubent, paucos, coecos, impotentes et implumes
pullos excludant, eosque ex prolobo alant, nidum struant in alto
et corpus lavent / non pulverentur. Sunt praeterea altivolae et coe-
cas. appendices tubi intestinalis parvas obtinent. — A Fringillis eti-
am magis différant rostro molli et imbelli, lingua, pedum constitutione,
prolobo, educatione et numéro pullorum, cucuritione; aliisque.
— Sed iis ipsis momentis, quibus a supradictis différant, om-
nique puncto habitus atquë morum, ut et corporis conformatione,
volatura, rostro, interaneis, nutritiorie pullorum eorumque coecitate
nativa, proxime ad Oscines nostras accednnt, Cuculo, Alaudae,
Hirundini potius comparandae, quam vel Gallinaceis, vel Fringillis.
Sola ingluvie insigniore différant, - quae tarnen quibusdam Oscinum
quoque generibus non plane nulla est. Hinc Rajus, qui Zoologorum
omnium castissime naturam secutus est, rectius quam recentïores,
inter Gallinaceum ordinem et minores Oscines seu - tenuirostres,
quas item male omino Linnaeus ad Passeres suos refert, médias
posuit Columbas, sed cum his ipsis tenuirostribus, ad Naturae nutum
, in naturali methodo Oscinum ordini potius sunt inserendae»
172. COLUMBA O en as.
C. fusco - coerulescéns, collo versicolore, fascia alarum annular!
nigra, rectricum dilutiore.
Columba, Oenas, Lin. syst. XII. I. p. 279. sp. 1. Buff on.
orn. II. p. 4gi. D’aubent. pict. tab. 466.
«. Vinago spontanea, Willughb. om. p. i36. tab. 35. Raj. av.
p. 62. n. 10. Frisch, av. tab. i3g. Brisson. om. I. p. 8S.
sp. 5. Zool. britan. p. 88- tab. O.
Le Biset. D’aubent. pict. tab. 510.